라틴어 문장 검색

nam sicut ei non licuit durare in hanc beatissimi saeculi lucem ac principem Traianum videre, quod augurio votisque apud nostras auris ominabatur, ita festinatae mortis grande solacium tulit evasisse postremum illud tempus, quo Domitianus non iam per intervalla ac spiramenta temporum, sed continuo et velut uno ictu rem publicam exhausit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 5:1)
lento deinde agmine per finis Allobrogum ac Vocontiorum ductus exercitus, ipsa itinerum spatia et stativorum mutationes venditante duce, foedis pactionibus adversus possessores agrorum et magistratus civitatum, adeo minaciter ut Luco (municipium id Vocontiorum est) faces admoverit, donec pecunia mitigaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 66장7)
Mucianus cum expedita manu, socium magis imperii quam ministrum agens, non lento itinere, ne cunctari videretur, neque tamen properans, gliscere famam ipso spatio sinebat, gnarus modicas viris sibi et maiora credi de absentibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 83장1)
sane adventu eius partes convaluerant, et sinistrum lenti itineris rumorem prospero proelio verterat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장8)
lentum et rarum agmen, fluxa arma, segnes equi;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장5)
sed diutius durant exempla quam mores.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장20)
nec illi, quamquam ad omne facinus durato, verba ultra suppeditavere quam ut sacramentum recitaret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 59장6)
Duravit tamen patientia Iudaeis usque ad Gessium Florum procuratorem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 10장1)
nam et quondam, cum apud Xenophontem legisset Cyrum ultima ualitudine mandasse quaedam de funere suo, aspernatus tam lentum mortis genus subitam sibi celeremque optauerat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 87장 1:2)
Pleraque pessimi exempli in perniciem publicam aut ex consuetudine licentiaque bellorum ciuilium durauerant aut per pacem etiam extiterant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 32장 1:1)
itinera lectica et noctibus fere eaque lenta ac minuta faciebat, ut Praeneste uel Tibur biduo procederet;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 82장 1:3)
Pompei sorore in Sicilia donatus est, chlamys et fibula, item bullae aureae, durant ostendunturque adhuc Bais.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 6장 3:2)
'miserum populum R., qui sub tam lentis maxillis erit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 21장 2:2)
Saeua ac lenta natura ne in puero quidem latuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 57장 1:1)
Sunt qui putent uenenum ei a Gaio datum lentum atque tabificum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 73장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION