라틴어 문장 검색

Similiter imperator, metuens amplius [0418B] et validius hanc belli tempestatem ingruere, et vespere umbroso suos deficere et perire, pacem et ipse fieri imperat, laetatus ducem suos a bello pacare voluisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:15)
Crastina vero luce exorta, ex praecepto ducis exsurgens populus, terram et regnum imperatoris perlustrans, curriculo dierum sex graviter depraedatus est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 28:1)
Qui statim accepto consilio, duci legationem misit, quatenus praedam et incendium prohiberet, et in omnibus illi satisfaceret, in haec verba [0418C] loquens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 28:4)
«Cessent inter nos et vos inimicitiae, et dux ad me ingrediatur, fiduciam et obsides sine aliqua dubietate a me recipiens, quod incolumis veniat et redeat, certus de omni honore et gloria, quam sibi suisque facere poterimus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 28:5)
» Quod benigne dux annuit, si tales darentur obsides, quibus credere possit de vita et salute sua;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 28:6)
» Audita hac Boemundi legatione, dux omne responsum econtra fieri distulit, dum luce proxima exorta, ex consilio suorum respondit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 28:12)
- Filio imperatoris obside accepto, dux curiam ingreditur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 29:2)
Imperator vero Boemundi hanc novam legationem et suggestionem intelligens, ducem ac ejus amicos amplius de concordia sollicitabat, quatenus, si ei placari vellet, et terram ejus pacifice pertransire, sibi vero facie ad faciem praesentari in colloquio, dilectissimum filium suum, Joannem nomine, sibi obsidem daret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 30:1)
Haec imperatoris promissa decreta et firmata dux intelligens, ex consilio suorum castra movit a muro civitatis, et [0419B] iterum trans pontem hospitandi gratia in brachio maris in muratis aedificiis secessit, universum populum admonens, ut pacifici essent, et sine seditione necessaria emerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 30:3)
- Quam gloriose dux ab imperatore susceptus sit et exhibitus, et quid inter eos convenerit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 31:2)
Osculatis denique omnibus ex ordine, duci in haec verba locutus est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:3)
» His pacificis et piis imperatoris sermonibus dux placatus, et illectus [0420A] non solum se ei in filium, sicut mos est terrae, sed etiam vassallum junctis manibus reddidit cum universis primis, qui tunc aderant, et postea subsecuti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:7)
Nec mora, aliqua ex aerario imperatoris allata sunt dona inaestimabilia duci, et cunctis qui convenerant, tam in auro quam argento, et ostro diversi generis, in mulis et equis, et in omni quod pretiosius habebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:8)
universa, quae ex [0420B] dono imperatoris dux militibus distribuebat, in mutatione alimentorum ad aerarium regis protinus redibant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:11)
Dux imperatorem pro necessariis rebus saepius interpellat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 33:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION