라틴어 문장 검색

Antigonum igitur appellat, cui et palam facti parricidii gratia obnoxius erat, et nequaquam pudendum aut paenitendum eum regem Macedonibus propter recentem patrui Antigoni gloriam fore censebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 640:1)
tum hoc quoque, quod ridetis, inquit, "in equo dies noctesque persedendo habeo, nec magis me eius quam cicatricum harum pudet paenitetque, quando numquam mihi impedimento ad rem publicam bene gerendam domi militiaeque fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 486:1)
ne illi edepol si merito meo referre studeant gratiam, aliquem hominem allegent qui mihi advenienti os occillet probe, quoniam bene quae in me fecerunt ingrata ea habui atque inrita.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 121)
Certe edepol, si quicquamst aliud quod credam aut certo sciam, credo ego hac noctu Nocturnum obdormivisse ebrium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 180)
eam quoque edepol etiam multo haec vicit longitudine.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 188)
credo edepol equidem dormire Solem, atque adpotum probe;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 189)
non edepol nunc ubi terrarum sim scio, si quis roget, neque miser me commovere possum prae formidine.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1204)
Non edepol volo profecto.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1282)
Certe edepol tu me alienabis numquam quin noster siem;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1360)
Certe edepol, quom illum contemplo et formam cognosco meam, quem ad modum ego sum (saepe in speculum inspexi), nimis similest mei;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1432)
Edepol haud quod tui me neque domi distaedeat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 38)
Edepol ne illa si istis rebus te sciat operam dare, ego faxim ted Amphitruonem esse malis, quam Iovem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 318)
numquam edepol quemquam mortalem credo ego uxorem suam sic ecflictim amare, proinde ut hic te ecflictim deperit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 326)
si situlam cepero, numquam edepol tu mihi divini creduis post hunc diem, ni ego illi puteo, si occepso, animam omnem intertraxero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 256)
Quaeso edepol, num tu quoque etiam insanis, quom id me interrogas, qui ipsus equidem nunc primum istanc tecum conspicio simul?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2234)

SEARCH

MENU NAVIGATION