라틴어 문장 검색

accendunt omnia haec animos, et licet ipsa vitium sit ambitio, frequenter tamen causa virtutum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 89:1)
excutiendum omne scriptorum genus non propter historias modo sed verba, quae frequenter ius ab auctoribus sumunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 122:2)
nam etiam qui complexu orationis accidere eum confitentur, quia tamen unius emendatione verbi corrigi possit, in verbo esse vitium non in sermone contendunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 182:2)
frequenter autem praepositiones quoque compositio ista corrumpit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 217:1)
nam praecipue quidem apud Ciceronem frequenter tamen apud Asinium etiam et ceteros, qui sunt proximi, videmus Enni, Acci, Pacuvi, Lucili, Terenti, Caecili et aliorum inseri versus summa non eruditionis modo gratia sed etiam iucunditatis, cum poeticis voluptatibus aures a forensi asperitate respirent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 313:1)
in causis vero vel frequentissime versari solet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 366:3)
ilia vero linearis ratio et ipsa quidem cadit frequenter in causas (nam de terminis mensurisque sunt lites), sed habet maiorem quandam aliam cum arte oratoria cognationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 367:1)
porro, ut frequenter experti sumus, minus adficit sensus fatigatio quam cogitatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 412:3)
non laus ac vituperatio certaminibus illis frequenter inseritur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 12:3)
ne illud quidem quod admoneamus indignum est, ingenia puerorum nimia interim emendationis severitate deficere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 54:1)
at si tam negligens ei stilus fuerit, ut emendationem non recipiat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 57:1)
hinc parentium imperitorum inane gaudium, ipsis vero contemptus operis et inverecunda frons et consuetudo pessime dicendi et malorum exercitatio et, quae magnos quoque profectus frequenter perdidit, arrogans de se persuasio innascitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 60:1)
neque solum haec ipse debebit docere praeceptor sed frequenter interrogare et iudicium discipulorum experiri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 100:1)
primum quia emendationem auribus modo accipiunt, divisionem vero ad cogitationem etiam et stilum perferunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 117:1)
quod quidem maxime patres exigunt atque ita demum studere liberos suos, si quam frequentissime declamaverint, credunt, cum profectus praecipue diligentia constet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 123:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION