라틴어 문장 검색

duobus in conspectu hostium in praerapidum gurgitem haustis, ipse perisse creditus ac duo reliqui equites cum eo inter virgulta ulterioris ripae emerserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 445:1)
in Gallico agro, qua induceretur aratrum, sub existentibus glaebis pisces emersisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 19:2)
montes ingentis altitudinis spem faciebant, eo magis quia nullos apertos emergerent rivos, occultos contineri latices, quorum venae in mare permanantes undae miscerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 409:1)
clamor ululatusque in castris Macedonum fuit, luna in suam lucem emersit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 479:2)
tantum facinus modo inveni ego, ut nos dicamur duo omnium dignissumi esse, quo cruciatus confluant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 276)
Praeterea aurae matutinae, qua sol, cum emergit, de subterranea parte versando pulsat aeris umorem et [impetu] scandendo praeurens exprimit aurarum antelucano impetu flatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장45)
etiamque non crebriter in campis confluunt imbres, sed in montibus aut ad ipsos montes, ideo quod umores ex terra matutino solis ortu moti cum sunt egressi, in quamcumque partem caeli sunt proclinati, trudunt aera;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장2)
Apollonia quoque cum circumsederetur et specus hostes fodiendo cogitarent sine suspicione intra moenia penetrare, id autem a speculatoribus esset Apolloniatibus renuntiatum, perturbati nuntio propter timorem consiliis indigentes animis deficiebant, quod neque tempus neque certum locum scire poterant, quo emersum facturi fuissent hostes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION