라틴어 문장 검색

at quae pars vocum non auris incidit ipsas, praeter lata perit frustra diffusa per auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:9)
sic igitur tum se levis ac diffusilis aether corpore concreto circum datus undique saepsit et late diffusus in omnis undique partis omnia sic avido complexu cetera saepsit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:6)
aut quia crassior est certis in partibus aër, sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 26:3)
Mane autem dictum, aut quod ab inferioribus locis, id est a Manibus, exordium lucis emergat, aut, quod verius mihi videtur, ab omine boni nominis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 13:1)
atque is postea philosophus inlustris emersit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 41:4)
et sub specie observationis emergebat maior confusionis occasio.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 1:3)
Sed cum sol emersit ab inferioribus partibus terrae, vernalisque aequinoctii transgreditur fines augendo diem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 6:1)
dempti autem capilli residenti radice monstrant hoc sidus etiam tempore quo non visitur a nobis rursum emergendi, uti capillos, habere substantiam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 14:3)
ex quibus latebris vel angustiis rursus emergens ad aestivum hemisphaerium, tamquam enascens, in augmenta porrigitur, et tunc ad regnum suum pervenisse iam creditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 15:2)
Nam scaturigines ex omni parte emergentes sic eleganter expressit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 24:3)
Sed ubi venit tempus maturitatis infantum quos alvo illa gestaverat, reclusa terra est et cum infantes de alvo Thaliae progressi emerserunt, appellatique sunt Palici ἀπὸ τοῦ πάλιν ἱκέσθαι, quoniam prius in terram mersi denuo inde reversi sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 18:4)
summam vero partem carchesium nominari, et inde diffundi in utrumque veli latus ea quae cornua vocantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 5:3)
Ergo si oportunitas necessariae reprehensionis emerserit, sic a philosopho proficiscetur, ut et tecta et efficax sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 24:1)
nos enim συζυγίαν nervorum vocamus, cum bini nervi pariter emergunt et in locum certum desinunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 19:3)
secunda in aures se diffundit, per quam eis innascitur notitia sonorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION