라틴어 문장 검색

At contra, sedes Erebi qua rupta dehiscit, emergit late Ditis chorus, horrida Erinys et Bellona minax facibusque armata Megaera Letumque Insidiaeque et lurida Mortis imago.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:5)
An nescio quod libramentum abditum et caecum, quod cum exinanitum est, suscitat et elicit fontem;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 10:1)
Proinde aut rumpe iam moras aut cave ne eosdem istos libellos, quos tibi hendecasyllabi nostri blanditiis elicere non possunt, convicio scazontes extorqueant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 2:2)
Neque enim cuiquam tam clarum statim ingenium ut possit emergere, nisi illi materia occasio, fautor etiam commendatorque contingat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 5:1)
Ipse igitur exhibes negotium tibi qui elicis et invitas, ut quam plurima communicare tecum velim.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 18 1:2)
ex hoc in modum fluminis aestuarium emergit, quod vice alterna, prout aestus aut repressit aut impulit, nunc infertur mari, nunc redditur stagno.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 2:3)
sic, ubi pigra situ securaque pectora torpent, acribus est stimulis eliciendus amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 50:2)
teque habet elicias qui sua verba tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 516)
tunc sic ego nostra resolvi voce mea voces eliciente dei:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권147)
nobis concessa canentur quaeque pio dici vatis ab ore licet, eliciunt caelo te, Iuppiter, unde minores nunc quoque te celebrant Eliciumque vocant, constat Aventinae tremuisse cacumina silvae, terraque subsedit pondere pressa Iovis, corda micant regis, totoque e corpore sanguis fugit, et hirsutae deriguere comae, ut rediit animus,
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권190)
Ut qui post longum , sacri monstrator iniqui , Elicuit pluvias victima caesus aquas :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 19:1)
Undique dant saltus multaque adspergine rorant emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus inque chori ludunt speciem lascivaque iactant corpora et acceptum patulis mare naribus efflant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:67)
Talia convexum per iter memorante Sibylla sedibus Euboicam Stygiis emergit in urbem Troius Aeneas sacrisque ex more litatis litora adit nondum nutricis habentia nomen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 23:1)
has rogat auxilium, nec nymphae iusta petentem sustinuere deam venasque et flumina fontis elicuere sui;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 91:5)
Haec ipsa experientia salutis communis studiosus impetus elicit ad melius reddendum aedificium vel partem urbis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 195:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION