라틴어 문장 검색

talis apud Troiam Danais pro navibus Aiax dicitur Hectoreas sustinuisse faces, ut propius ventum est admotaque dextera dextrae, resque fero potuit comminus ense geri, dicere difficile est quid Mars tuus egerit illic, quotque neci dederis quosque quibusque modis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 714)
ense tuo factos calcabas victor acervos, inpositoque Getes sub pede multus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 715)
hic tenuit Mysas gentes in pace fideli, hic arcu fisos terruit ense Getas, hic raptam Troesmin celeri virtute recepit, infecitque fero sanguine Danuvium.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 929)
erat aptior ensis vomere, cedebat taurus arator equo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권388)
ferimus quae possumus arma, dextraque non omni munere nostra vacat, si mihi non valido torquentur pila lacerto, nec bellatoris terga premuntur equi, nec galea tegimur nec acuto cingimur ense, (his habilis telis quilibet esse potest), at tua prosequimur studioso pectore, Caesar, nomina, per titulos ingredimurque tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권9)
namque gubernator destricto constitit ense ceteraque armata conscia turba manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권54)
destrictis ensibus ipsi Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt, non aliter quam cum Libyca de gente leones invadunt sparsos lata per arva greges, diffugiunt hostes inhonestaque volnera tergo accipiunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권138)
"sed enim temerarius ille est meus et stricto qualibet ense ruit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권475)
talia fatus ense latus cinxit tergaque pressit equi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권494)
surgit et aurata vagina liberat ensem et venit in thalamos, nupta pudica, tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권503)
at in dextra, qui vetet, ensis erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권515)
ut genus audierunt, animos pater editus auget, et pudet in paucis nomen habere casis, Romuleoque cadit traiectus Amulius ense, regnaque longaevo restituuntur avo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권37)
praebuit Aeneas et causam mortis et ensem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권356)
ensibus exertis bellica laeta dea est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권524)
ense cadit patruo Lausus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권46)

SEARCH

MENU NAVIGATION