라틴어 문장 검색

Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta maiorum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim immutata ex pulcherruma atque optuma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장11)
Post, ubi regium imperium, quod initio conservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se convortit, inmutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecere:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장12)
post, ubi contagio quasi pestilentia invasit, civitas immutata, imperium ex iustissumo atque optumo crudele intolerandumque factum.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 10장9)
Curius ubi intellegit, quantum periculum consuli inpendeat, propere per Fulviam Ciceroni dolum, qui parabatur, enuntiat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 28장2)
Quibus rebus permota civitas atque inmutata urbis facies erat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장1)
Sed nocte ea, quae proxima fuit ante diem colloquio decretum, Maurus adhibitis amicis ac statim immutata voluntate remotis ceteris dicitur secum ipse multum agitauisse, uultu colore motu corporis pariter atque animo varius;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 113장6)
Si cum hac exceptione detur sapientia, ut illam inclusam teneam nec enuntiem, reiciam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 4:4)
" Vel si hoc modo tibi melius enuntiari videtur, - id enim agendum est, ut non verbis serviamus, sed sensibus, - :
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 20:4)
Non corpus," inquit, " est, quod nunc loquor, sed enuntiativum quiddam de corpore, quod alii effatum vocant, alii enuntiatum, alii dictum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 13:8)
nempe uoluntas diuina hominis ore enuntiata;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 9:7)
Maria terrasque, rerum naturam statione inmutauit sua:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 3:12)
Haec Christianus tam enuntiare non novit quam de novo Caesare optare.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 7:4)
Haec est veritatis integritas et, quae ei debetur, disciplinae plenitudo et aequalitas timoris et fides obsequii, non inmutare sententiam nec variare iudicium.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 20장 2:10)
Et quia boues solent in sacrificio daemonum multos occidere, debet eis etiam hac de re aliqua sollemnitas immutari;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXX. 1:9)
Si omnimodis ita definitum est, neque hanc sententiam licet inmutari, obsecro, ne amplius quam haec solummodo proxima nox intersit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX. 1:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION