라틴어 문장 검색

obtrectare vero alteri aut illa vitiosa aemulatione, quae rivalitati similis est, aemulari quid habet utilitatis, cum sit aemulantis angi alieno bono quod ipse non habeat, obtrectantis autem angi alieno bono, quod id etiam alius habeat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 56:5)
verum tamen haec est certa et propria sanatio, si doceas ipsas perturbationes per se esse vitiosas nec habere quicquam aut naturale aut necessarium, ut ipsam aegritudinem leniri videmus, cum obicimus maerentibus imbecillitatem animi ecfeminati, cumque eorum gravitatem constantiamque laudamus, qui non turbulente humana patiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 60:2)
qui autem non natura, sed culpa vitiosi esse dicuntur, eorum vitia constant e falsis opinionibus rerum bonarum et malarum, ut sit alius ad alios motus perturbationesque proclivior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 81:2)
omnes fere philosophi omnium disciplinarum, nisi quos a recta ratione natura vitiosa detorsisset, eodem hoc animo esse potuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 90:7)
Nam invenire praeclare, enuntiare magnifice interdum etiam barbari solent, disponere apte, figurare varie nisi eruditis negatum est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 3:2)
Cuncti detestantur oderunt, et quasi probent quasi diligant, cursant frequentant, utque breviter quod sentio enuntiem, in Regulo demerendo Regulum imitantur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 4:3)
Ita plane, donec distinctius quod sentio enuntiem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 13 1:3)
nec te mirari, si sint vitiosa, decebit carmina, quae faciam paene poeta Getes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1310)
Siqua meis fuerint, ut erunt, vitiosa libellis, excusata suo tempore, lector, habe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 11)
multa quidem scripsi, sed, quae vitiosa putavi, emendaturis ignibus ipse dedi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1033)
Circulum creat vitiosum qui graviorem etiam reddit condicionem sicque facultatem afficiet essentialibus opibus utendi veluti aqua potabili, energia et agrorum fetu regionum calidiorum atque ex parte biodiversitatem orbis terrarum pessumdabit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 35:2)
Firmiter enuntiat:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 171:3)
Quaedam quoque agenda singulaque facienda paravit, de biologica diversitate pactionem nec non principia de silvis enuntiavit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 218:5)
Maior probae politicae locus est dandus, quae institutiones reformare easque bonis agendi modis instruere valet, quae sinunt ut vitiosae pressurae segnitiaeque superentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 233:5)
7. Hae de fide cogitationes – dum id continuatur quod Ecclesiae Magisterium de hac theologali virtute enuntiavit – iis adduntur quas Benedictus XVI in Litteris encyclicis de caritate et spe scripsit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION