라틴어 문장 검색

calcar ait esse virtutis, hac erepta inermem animum et ad conatus magnos pigrum inertemque fieri.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 15:4)
Ista quae appetitis, quia exigua sunt nec possunt ad alterum nisi alteri erepta transferri, eadem affectantibus pugnas et iurgia excitant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 199:3)
Licet scias et in adflicta re publica esse occasionem sapienti viro ad se proferendum et in florenti ac beata petulantiam, invidiam, mille alia inertia vitia regnare.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 56:2)
curo uulnera, familiam reficio, expugnatam domum lugeo, ereptam uirginitatem consolor, minantem sibi ipsi custodio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, pater raptam continens.10)
ut aliquando mei miserearis, ut desinas adflictam domum persequi.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, lugens divitem sequens filius pauperis.34)
non spargis facem imitata fratrem et mittis ereptam Iovi meque ipsa perdis?
(세네카, Hercules Oetaeus 13:35)
laus tibi erepta incluta est, ingens triumphus:
(세네카, Hercules Oetaeus 13:36)
ereptus thalamis Phasidis horridi, effrenae solitus pectora coniugis invita trepidus prendere dextera, felix Aeoliam corripe virginem . nunc primum soceris, sponse, volentibus.
(세네카, 메데아 2:12)
vix ipsa tantum, vix adnue credo malum, hoc facere Iason potuit, erepto patre patria atque regno sedibus solam exteris deserere durus?
(세네카, 메데아 3:2)
Spes nulla rebus monstrat adflictis viam.
(세네카, 메데아 3:32)
Non esse me qui sceptra violentus geram nec qui superbo miserias calcem pede, testatus equidem videor haud clare parum generum exulem legendo et adflictum et gravi terrore pavidum, quippe quem poenae expetit letoque Acastus regna Thessalica optinens.
(세네카, 메데아 5:1)
furit ereptam pelagoque dolet vivere matrem impius, ingens geminatque nefas:
(세네카, 옥타비아 5:34)
perempta ferro, foeda vulneribus sacros intra penates spiritum effudi gravem erepta pelago, sanguine extinxi meo nec odia nati:
(세네카, 옥타비아 9:37)
Dubiam salutem qui dat adflictis negat.
(세네카, 오이디푸스 3:8)
me petat ferro parens, me gnatus, in me coniuges arment manus fratresque, et aeger populus ereptos rogis iaculetur ignes, saeculi crimen vagor, odium deorum, iuris exitium sacri, qua luce primum spiritus hausi rudes iam morte dignus, redde nunc animos acres, nunc aliquid aude sceleribus dignum tuis.
(세네카, 오이디푸스 11:40)

SEARCH

MENU NAVIGATION