라틴어 문장 검색

evanescere enim rapidas illius et acris imminui supter viris, ideoque relinqui paulatim solem cum posterioribus signis, inferior multo quod sit quam fervida signa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 24:4)
agricolae donec vitio vertere severi, ut muliebribus id manibus concedere vellent atque ipsi pariter durum sufferre laborem atque opere in duro durarent membra manusque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 45:5)
umor aquae porro ferrum condurat ab igni, at coria et carnem mollit durata calore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 31:5)
Sive inde occultas vires et pabula terrae Pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem Excoquitur vitium atque exudat inutilis humor, Seu plures calor ille vias et caeca relaxat Spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas, Seu durat magis et venas astringit hiantes, Ne tenues pluviae rapidive potentia solis Acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 14:2)
Tum durare solum, et discludere Nerea ponto Coeperit, et rerum paulatim sumere formas, Iamque novum terrae stupeant lucescere solem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 22:2)
Tum durare solum et discludere Nerea ponto Coeperit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 11:1)
Nec tamen huic totiens defaecato retrimenta sua desunt, quae, cum membra omnia in sua sunt sanitate, per occultos evanescunt meatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 23:2)
Quod muliebre corpus crebris purga­tionibus deputatum pluribus consertum est foraminibus, ut pateat in meatus et vias praebeat humori in egestionis exitium confluenti, per haec foramina vapor vini celeriter evanescit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 18:2)
Partes enim priores capitis fecit natura rariores, ut quicquid superflui aut fumei flatus circa cerebrum fuerit evanescat per plures meatus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 3:2)
Quos perduxit dies integra carnis incolumitate durarunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 16:1)
Sic et Sullanum solito tibi lambere ferrum Durat, Magne, sitis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:20)
Urebant montana nives, camposque iacentes Non duraturae conspecto sole pruinae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:31)
Agnoscere solis Permissum est, quos iam tangit vicinia fati, Victurosque dei celant, ut vivere durent, Felix esse mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:64)
Nam cetera damna Durata iam mente malis firmaque tulerunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:53)
Inde labant populi, coeloque paratior unda Omne pati virus duravit viscera coeno.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:40)

SEARCH

MENU NAVIGATION