라틴어 문장 검색

Euenit etiam, ut oculi uel ambo uel singuli minores fiant quam esse naturaliter debeant;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 34:1)
Igitur interdum euenit, modo in altero oculo, modo in utroque, aut ex ictu aliquo aut ex morbo comitiali, aut ex distentione neruorum, qua uehementer ipse oculus concussus est, ut is neque quoquam intendi possit, neque omnino consistat, sed huc illucue sine ratione moueatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 65:3)
Vbi uero grauius aliquis audire coepit, quod maxime post longos capitis dolores euenire consueuit, in primis aurem ipsam considerare oportet:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 17:1)
maximeque id per fissum euenire consueuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 4:3)
ideoque excidere commodius est, maxime si circa articulos maiores id euenerit, cubantemque aegrum fluens aluus exhaurit neque per alimenta quicquam corpori accedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 6:3)
Haec autem eueniunt, et quia magna ui fertur illa, et quia ipsa in angusto est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 4:4)
Haec euenire in qualibet parte corporis possunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 1:1)
alia, in quibus nullus dies urguet, et expectare tutissimum [facile] est, sicut euenit in is, quae et tarde crescunt et dolore non cruciant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 9:2)
Nonnumquam autem nimium sub hac curatione excisa cute euenit, ut oculus non tegatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 25:1)
Atque id quoque euenit interdum ex simili uitio curationis, interdum etiam senectute:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 27:2)
Solet tamen euenire, uel a primo die protinus, uel postea facta exulceratione, dein per cicatricem aure repleta, ut foramen in ea nullum sit, ideoque audiendi usu careat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 1:2)
Quod feminis quoque ex utero saepe euenire consueuit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 1:2)
Praeter haec euenit, ut in quorundam uentribus uarices sint;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 4:1)
Et id quidem in leuioribus malis euenit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 5:6)
Ex quibus euenit, ut inter ilia sinus super pubem sine ullis rugis sit extentus et in angustum conpulsa uesica ex facili calculus capi possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION