라틴어 문장 검색

Praeterea seditiosi magistratus uulgum exagitare, Metellum omnibus contionibus capitis arcessere, Mari virtutem in maius celebrare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장7)
Ita perculsa nobilitate post multas tempestates nouo homini consulatus mandatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장10)
Oppidani, qui se locorum asperitate munitos crediderant, magna atque insolita re perculsi, nihilo segnius bellum parare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장13)
Quibus rebus supra bonum aut honestum perculsus neque lacrimas tenere neque moderari linguam, vir egregius in aliis artibus nimis molliter aegritudinem pati.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 82장5)
Nam postquam omnibus quae postulauerat, decretis milites scribere uult, hortandi causa simul et nobilitatem, uti consueuerat, exagitandi contionem populi aduocauit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 84장11)
Quod ubi milites accepere, magis atrocitate rei quam fide nuntii terrentur, simulque barbari animos tollere et in perculsos Romanos acrius incedere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장9)
Nam illa tumultu gaudens non est industria, sed exagitatae mentis concursatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 5:1)
ipsa se exagitat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 1:5)
Illa vero maxima ex omni mortalium populo turba miserorum, quam expectatio mortis exagitat undique inpendens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 3:1)
Quemadmodum aves etiam inanis fundae sonus territat, nos ita non ad ictum tantum exagitamur, sed ad crepitum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 5:2)
Illa apparens malitia et exagitata abest ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 29:2)
Cum primus nos nuntius acerbi funeris perculit, cum tenemus corpus e complexu nostro in ignem transiturum, lacrimas naturalis necessitas exprimit et spiritus ictu doloris inpulsus quemadmodum totum corpus quatit, ita oculos, quibus adiacentem umorem perpremit et expellit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 18:4)
Non videmus quam multa nos incommoda exagitent, quam male nobis conveniat hoc corpus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 15:3)
non uides ut immota fax torpeat, ut exagitata reddat ignes?
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 7:14)
infelicem hanc animam, quam totiens exagitat pater et infestat, semel recipiat.
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 9:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION