라틴어 문장 검색

Inde pallor et nervorum vino madentium tremor et miserabilior ex cruditatibus quam ex fame macies.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 16:1)
quanta enim ui opus est, ut aliquis accusando se miserabilem faciat?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 16:19)
hoc ergo me exanimat, quod mori tibi tam facile est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 1:20)
ut miserabilem me patri facerem.
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 7:1)
τοῦ με`ν ἰδίου μάρτυροσ ἐφείσατο, τοῦ δ' ἐμοῦ κατεφρόνησεν. *̔ερμαγόρασ cum miserabilem dixisset pueri condicionem esse, qui infestae nouercae et procuratori redderetur, dixit iam procuratorem clamare:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 15:8)
Intuemini utramque partem et ei succurrite quae miserabilior est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 5:5)
ex his aliquos hic sustulit et eas partes quae cui possent miserabiliores esse, manu sua abstulit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 16:6)
sed quam miserabilis gens, in qua nemo fuit, qui verum diceret regi, nisi qui non dicebat sibi !
(세네카, 행복론, Liber VI 159:4)
O miserabilem illum, sibi certe!
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 81:1)
O miserabiles, quorum palatum nisi ad pretiosos cibos non excitatur !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 67:1)
deinde tanto maiore impetu dixit, tanto miserabilius, ut appareret quam magna interim pars esset ingenii dolor.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 6:7)
Et hic uoluit positi in rostris capitis miserabilem faciem describere, sed magnitudine rei obrutus est.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 20:5)
pars poplite secto mortis ad invidiam vivit, partemque cerebri hic galeae cum parte rapit, fortique lacerto disicit ancipiti miserabile sinciput ense.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 176)
illud sane aerumnosissimum, sicuti narravere qui viderant, quod, quia se sub atratis accusatoribus exornatum ille politumque iudicibus intulerat, paulo post, cum duceretur addictus, miser nec miserabilis erat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 11:3)
nam quis ab hominum tam procul sensu, quis ita gemino obtutu eluminatus, qui exanimati cadavere inspecto non statim signa vitae colligeret extortae?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION