라틴어 문장 검색

Est opus pulchrum validum acre sublime, varium elegans purum figuratum, spatiosum etiam et cum magna tua laude diffusum, in quo tu ingenii simul dolorisque velis latissime vectus es;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 20 2:1)
qui nuntius me gravi dolore confudit, primum quod amavi hominem elegantem disertum, deinde quod iudicio eius uti solebam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 1:2)
Nam tantum utraque lingua valet, ut ea magis videatur excellere, qua cum maxime loquitur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 4:2)
Post longum tempus epistulas tuas, sed tres pariter recepi, omnes elegantissimas amantissimas, et quales a te venire praesertim desideratas oportebat.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 28 1:1)
Ego, si permiseris, cogito in area vacua balineum collocare, eum autem locum, in quo aedificia fuerunt, exedra et porticibus amplecti atque tibi consecrare, cuius beneficio elegans opus dignumque nomine tuo fiet.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 70 3:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Amastrianorum civitas, domine, et elegans et ornata habet inter praecipua opera pulcherrimam eandemque longissimam plateam;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 981)
In his potissimum excellet familia veluti primaria societatis cellula.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 204:3)
illud acuto corde viget, duris excellit viribus istud.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3178)
Regem elegantem narras.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 148)
Quid ego eius tibi nunc faciem praedicem aut laudem Antipho, Cum ipsum me noris quam elegans formarum spectator siem?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 544)
Nec magis compositum quicquam, nec magis elegans:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 410)
Heia, ut elegans est!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 571)
qua re etiam atque etiam perge tenere istam viam quam institisti, excelle dicendo.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 2:1)
non enim satis est dicere presse tantum aut subtiliter aut aspere, non magis quam phonasco acutis tantum aut mediis aut gravibus sonis aut horum etiam particulis excellere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 143:2)
quodsi ea in quoque animalium est virtus, qua praestat cetera vel pleraque, ut in leone impetus, in equo velocitas, hominem porro ratione atque oratione excellere ceteris certum est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 331:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION