라틴어 문장 검색

Sed res haudquaquam erat populo facilis, et liberis cultoribus bello absumptis et inopia servitiorum et pecore direpto villisque dirutis aut incensis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 166:1)
ubi quisque mortem oppeteret, id referre, utrum in pugna et in acie, ubi Mars communis et victum saepe erigeret et adfligeret victorem, an postmodo, cremata et diruta urbe, ante ora captarum coniugum liberorumque, inter verbera et vincula, omnia foeda atque indigna passi exspirarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 295:2)
ignem deinde tectis iniciunt ac diruunt quae incendio absumi nequeunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 310:1)
"tum vero ad hoc retracti ex distantibus locis in sedem antiquam videbamur ut iterum periremus et alterum excidium patriae videremus - nec ad perniciem nostram Carthaginiensi utique aut duce aut exercitu opus esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 572:1)
ab Turdulis nos, veterrimis hostibus, qui prioris quoque excidii causa nobis fuerant, exstingui posse - cum ex insperato repente misistis nobis hunc P. Scipionem, quem fortunatissimi omnium Saguntinorum videmur, quia declaratum videmus ac vidisse nos civibus nostris renuntiaturi sumus, spem, opem, salutem nostram;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 573:1)
senatus legatis Saguntinis respondit et dirutum et restitutum Saguntum fidei socialis utrimque servatae documentum omnibus gentibus fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 582:1)
nihil enim parvum, sed Carthaginis iam excidia agitabat animo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 14:1)
et Lucretio prorogatum imperium, ut Genuam oppidum a Magone Poeno dirutum exaedificaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 11:1)
Hannibali iam terrae adpropinquanti iussus e nauticis unus escendere in malum, ut specularetur quam tenerent regionem, cum dixisset sepulchrum dirutum proram spectare, abominatus praetervehi iusso gubernatore ad Leptim adpulit classem atque ibi copias exposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 330:1)
et tunc Mamertinorum sociorum periculum et nunc Sagunti excidium nobis pia ac iusta induerunt arma.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 416:3)
nam neque Romanis effugium ullum patebat in aliena ignotaque terra, et Carthagini, supremo auxilio effuso, adesse videbatur praesens excidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 426:1)
Carthaginiensibus moenia patriae, di penates, sepulcra maiorum, liberi cum parentibus coniugesque pavidae, aut excidium servitiumque aut imperium orbis terrarum, nihil aut in metum aut in spem medium, ostentatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 446:1)
nec in exercitu suo satis praesidii colonis laborantibus fore, nisi quinque milia socium quadraginta milibus hostium - tot enim in armis esse - trucidanda obicere velit, et tanta sua clade iam inflatos excidio coloniae Romanae augeri hostium animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 102:1)
ibi delecti primum qui, ubi caesam aciem suorum pro diruto muro pugnantem vidissent, extemplo coniuges liberosque interficerent, aurum argentum vestemque quae in navibus esset in mare deicerent, tectis publicis privatisque, quam plurimis locis possent, ignes subicerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 184:1)
cum velut Sagunti excidium Hannibali, sic Philippo Abydenorum clades ad Romanum bellum animos fecisset, nuntii occurrerunt consulem iam in Epiro esse et Apolloniam terrestres copias, navales Corcyram in hiberna deduxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 198:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION