라틴어 문장 검색

Lapis etiam qui carnem exedit, quem σαρχοφάγον Graeci vocant, excisus, sic, ut pedes capiat, demissos eos, quum dolent, retentosque ibi levare consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 7:4)
Pejus etiam vulnus est, ex quo aliquid excisum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 11:4)
Vetus autem ulcus scalpello concidendum est, excidendaeque ejus orae, et quidquid super eas livet aeque incidendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 77:2)
Si varicula intus est, quae id sanari prohibet, ea quoque excidenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 77:3)
excisa etiam post inductam cicatricem, tamen reverterunt, et causam mortis attulerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 10:1)
Acrochordon, si excisa est, nullam radiculam relinquit, ideoque ne renascitur quidem;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 64:4)
thymio clavoque excisis, subter rotunda radicula nascitur, quae penitus descendit ad carnem;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 64:5)
quia, quum paulatim summa pellicula excisa est, adaperiuntur pilorum radiculae.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IV De Areis. 3:6)
At si induruit, et sic emortuus est, ne in pus verteretur, quatenus foede prominebit, excidendum erit sic, ut hamo summa tunica apprehendatur, infra id deinde scalpellus incidat:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 34:3)
Si non est sequutus, aliudve animal est, specillum lana involutum in resinam quam glutinosissimam, maximeque terebinthinam demittendum, idque in aurem conjiciendum, ibique vertendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 31:4)
tum in narem ipsam mel cum exiguo modo resinae terebinthinae conjiciatur, quod specillo quoque involuto lana fit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 3:5)
Involvendumque lana specillum est, et in eo medicamento tingendum, eoque ulcera implenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 5:4)
rursusque linamentum involutum et oblongum eodem medicamento illinendum, demittendumque in narem, et ab inferiore parte leniter deligandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 5:5)
Specillum quoque lana involutum in calidum oleum demittitur, eoque ipse dens fovetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 3:1)
Sed id tamen involutum lanula demitti commodius est, quia sic, dente servato, dolorem levat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION