라틴어 문장 검색

sollerti animo rem novam excogitat, qua deinde multi nostri atque externi imperatores, nostra quoque quidam aetate, usi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 140:2)
ceterum omne aurum, argentum, aes signatum ad triumviros mensarios extemplo deferamus nullo ante senatus consulto facto, ut voluntaria conlatio et certamen adiuvandae rei publicae excitet ad aemulandum animos primum equestris ordinis, dein reliquae plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 505:1)
Sic enim honores suos et famam rerum gestarum extulit verbis ad exstinguendum invidiae crimen tamquam mihi ab infimo quoque periculum sit ne mecum aemuletur, et non ab eo qui, quia super ceteros excellat, quo me quoque niti non dissimulo, me sibi aequari nolit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 648:1)
si ipse per me, T. Quincti vosque qui adestis, causam excogitare cur mihi aut indixissetis bellum aut inferretis possem, tacitus eventum fortunae meae expectassem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 354:2)
nova etiam haud magni operis adversus eos qui in cuniculo erant excogitata res.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 83:1)
quoniam aemulari non licet, nunc invides.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 252)
defensionis est murorum turriumque et portarum ratio ad hostium impetus perpetuo repellendos excogitata, religionis deorum inmortalium fanorum aediumque sacrarum conlocatio, opportunitatis communium locorum ad usum publicum dispositio, uti portus, fora, porticus, balinea, theatra, ambulationes ceteraque, quae isdem rationibus in publicis locis designantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 3장5)
curandumque maxime videtur, ut non facilis aditus sit ad oppugnandum murum, sed ita circumdandum ad loca praecipitia et excogitandum, uti portarum itinera non sint directa sed scaeva.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장3)
De naturalibus autem rebus Thales Milesius, Anaxagoras Clazomenius, Pythagoras Samius, Xenophanes Colophonius, Democritus Abderites rationes, quibus e rebus natura rerum gubernaretur quemadmodum quaeque effectus habeat, excogitatas reliquerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 6장6)
obtrectare vero alteri aut illa vitiosa aemulatione, quae rivalitati similis est, aemulari quid habet utilitatis, cum sit aemulantis angi alieno bono quod ipse non habeat, obtrectantis autem angi alieno bono, quod id etiam alius habeat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 56:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION