라틴어 문장 검색

Id tamen incommodum repensant uvarum multitudine, quas et in iugo sed et in arbore melius exhibent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 15:1)
Quam tamen diligentiam nisi per ipsum patrem familiae exhiberi posse non adfirmaverim;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 5:5)
quoniam fere plurimarum stirpium natura sic se commodat ut iuxta cicatricem novellis frondibus repullescant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 5:2)
Omnis ager aut quadratus, aut longus, aut cuneatus, aut triquetrus, aut rotundus, aut etiam semicirculi vel arcus, nonnunquam etiam plurium angulorum formam exhibet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 1:1)
Nam et difficilem laborem colonis exhibet, nec unquam generosi saporis vinum praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 17:2)
Nonnumquam aliquis generositatem suam natis exhibet, sed hebes in voluptate rarissime solicitatur ad venerem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 3:6)
Quibusdam vero nationibus frumenti expertibus victum commodat, ex quo Nomadum Getarumque plurimi γαλακτοπόται dicuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 2:1)
nobis quoquo modo traditum non occultare in animo fuit, quamvis absurdum videretur aut inanem ad spem Antoniam nomen et periculum commodavisse aut Pisonem notum amore uxoris alii matrimonio se obstrinxisse, nisi si cupido dominandi cunctis adfectibus flagrantior est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 53장5)
primum enim aliter utimur propriis, aliter commodatis, longeque interesse manifestum est, possideat quis quae profert an mutuetur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 1:2)
parvis peccatis veniam, magnis severitatem commodare;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 3:2)
nisi si Gallos et Germanos et (pudet dictu) Britannorum plerosque, licet dominationi alienae sanguinem commodent, diutius tamen hostis quam servos, fide et adfectu teneri putatis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 1:4)
moderationem uero clementiamque cum in administratione tum in uictoria belli ciuilis admirabilem exhibuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 75장 1:1)
Liberalitatem omnibus ordinibus per occasiones frequenter exhibuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 41장 1:1)
postea nihil sane praeterquam adulescentulum Lycium honeste natum exhibuit, tantum ut ostenderet, quod erat bipedali minor, librarum septemdecim ac uocis immensae.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 3:2)
sed plane poematum quoque non imperitus, delectabatur etiam comoedia ueteri et saepe eam exhibuit spectaculis publicis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 89장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION