라틴어 문장 검색

quis enim mediocri prudentia, nedum Tiberius tantis rebus exercitus, inaudito filio exitium offerret, idque sua manu et nullo ad paenitendum regressu?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 11장2)
credebant plerique auctam offensionem ipsius intemperantia, immodice iactantis suum militem in obsequio duravisse cum alii ad seditiones prolaberentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 18장3)
qui taedio curarum et quia periculum pro exitio habebatur mortem in se festinavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 28장4)
sic delatores, genus hominum publico exitio repertum et poenis quidem umquam satis coercitum, per praemia eliciebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 30장7)
nos saeva iussa, continuas accusationes, fallaces amicitias, perniciem innocentium et easdem exitii causas coniungimus, obvia rerum similitudine et satietate.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장6)
et erant qui non inultum exitium sed eruptionem suaderent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 50장2)
At Romae commota principis domo, ut series futuri in Agrippinam exitii inciperet Claudia Pulchra sobrina eius postulatur accusante Domitio Afro.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 52장1)
frustra Pulchram praescribi cui sola exitii causa sit quod Agrippinam stulte prorsus ad cultum delegerit oblita Sosiae ob eadem adflictae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 52장7)
inde rumor parari exitium neque id imperatorem palam audere, secretum ad perpetrandum quaeri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 54장6)
unde exitii causa multis fuit properum finem vitae coniectantibus vulgantibusque;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 58장4)
neque tamen Seianus ita Drusum fovebat ut non in eum quoque semina futuri exitii meditaretur, gnarus praeferocem et insidiis magis opportunum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 60장8)
posse quandoque Germanici exitium paenitentiae seni.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 4장4)
simul populus effigies Agrippinae ac Neronis gerens circumsistit curiam faustisque in Caesarem ominibus falsas litteras et principe invito exitium domui eius intendi clamitat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 4장5)
an potius discordiam et seditionem a satellite Seiani quaesitam, qua rudis animos nomine honoris ad corrumpendum militiae morem propelleret?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 3장3)
sic Regulo salus et Trioni dilatio exitii quaesita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION