라틴어 문장 검색

ingrediente medico Dei Verbo ad visitationem animae quae diutina aegritudine laborabat disceptationum improbitate, et passionum acerbitate, prius debuerunt causae aegritudinis amputari.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:10)
non enim suscipere ipsi aegritudines propter alios debemus, sed alios, si possumus, levare aegritudine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 56:4)
ipse etiam metus non est morbi admodum similis, quamquam aegritudini est finitimus, sed proprie, ut aegrotatio in corpore, sic aegritudo in animo nomen habet non seiunctum a dolore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 23:5)
Satis dictum esse arbitror aegritudinem esse opinionem mali praesentis, in qua opinione illud insit, ut aegritudinem suscipere oporteat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 74:8)
nam in quem cadit aegritudo, in eundem metum cadere necesse est (est enim metus futurae aegritudinis sollicita expectatio);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 52:2)
445 2 456 26 b) animi dolor = aegritudo 329 1 348 19, dolor corporis - animi 348 1519 c) aegritudinis species 370 7 dolore carere, non(nihil) dolere = ἀπονία 338 9 341 22sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.66)
Sane, quem ad modum aegrotantes necesse habent minus accipere, ne graventur, ita post aegritudinem sic tractandae sunt, ut citius recreentur, etiam si de humillima saeculi paupertate venerunt, tamquam hoc illis contulerit recentior aegritudo, quod divitibus anterior consuetudo.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 9:6)
Epicuro autem placet opinionem mali aegritudinem esse natura, ut, quicumque intueatur in aliquod maius malum, si id sibi accidisse opinetur, sit continuo in aegritudine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 28:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION