라틴어 문장 검색

Magna nobis pueris, Quinte frater, si memoria tenes, opinio fuit L. Crassum non plus attigisse doctrinae, quam quantum prima illa puerili institutione potuisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 1:1)
Ex qua mea disputatione forsitan occurrat illud, si paene innumerabiles sint quasi formae figuraeque dicendi, specie dispares, genere laudabiles, non posse ea, quae inter se discrepant, eisdem praeceptis atque una institutione formari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 34:2)
Etenim videmus ex eodem quasi ludo [summorum in suo cuiusque genere artificum et magistrorum] exisse discipulos dissimilis inter se ac tamen laudandos, cum ad cuiusque naturam institutio doctoris accommodaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 35:2)
quaedam quasi semina, neque reliquarum virtutum nec ipsius rei publicae reperiatur ulla institutio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 68:1)
sic ego conservans rationem institutionemque nostram tueor, ut possum, illam a me conglutinatam concordiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 21:1)
haec institutio atque haec disciplina potest sustinere in rebus statuendis et decernendis eam severitatem qua tu in iis rebus usus es ex quibus non nullas simultates cum magna mea laetitia susceptas habemus ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 6장 3:2)
scripsit igitur his fere verbis (sunt enim mihi nota propterea quod earum ipsarum rerum de quibus agimus prima institutio et quasi disciplina illo libro continetur) - sed scriptum est ita:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 137:8)
Ex eis modis conclusiones innumerabiles nascuntur, in quo est tota fere διαλεκτική. Sed ne hae quidem quas exposui ad hanc institutionem necessariae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 14장 2:11)
Institutio autem aequitatis tripertita est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 23장 4:4)
Nam ponderi proportionalem esse reperi per experimenta pendulorum accuratissime instituta, uti posthac docebitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 3:9)
vel vis gravitans major in Vallibus, minor in cacuminibus praealtorum montium (ut experimento pendulorum constat) atq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 21:2)
Hujus autem aequationis in determinandis Phaenomenis necessitas, tum per experimentum Horologii oscillatorii, tum etiam per Eclipses Satellitum Jovis evincitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 34:8)
Idem comprobatur experimento luculento.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 31:5)
Sed & veritas comprobata est a D. Wrenno coram Regia Societate per experimentum Pendulorum, quod etiam Clarissimus Mariottus Libro integro exponere mox dignatus est.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:6)
Verum ut hoc experimentum cum Theorijs ad amussim congruat, habenda est ratio tum resistentiae aeris, tum etiam vis Elasticae concurrentium corporum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION