라틴어 문장 검색

et prius interiori membranae sutura inicienda est sic, ut sinistra manus in dexteriore ora, in sinisteriore dextra a principio uulneris orsa ab interiore parte in exteriorem acum mittat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 4:3)
acus ab exteriore parte oram uulneris perforat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 3:4)
Is est ad extremum tenuis, in semicirculi speciem retusae latitudinis, ab exteriore parte leuis, qua corpori iungitur, ab interiore asper, qua calculum adtingit isque longior potius esse debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 13:3)
Ossaque eius ab exterioribus partibus dura, ab interioribus, quibus inter se conectuntur, molliora sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 1:5)
Sub is [quo]que musculis, qui tempora conectunt, os medium in exteriorem partem inclinatum positum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 4:1)
inde latescunt et in exteriorem partem recuruatae paulatim in cartilaginem degenerant;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 14:5)
At a summa costa paulo interius quam ubi ea media est os excrescit, ibi quidem tenue, procedens uero, quo propius lato scapularum ossi fit, eo plenius latiusque et paulum in exteriora curuatum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 16:4)
leniter gibbus et in priorem et in exteriorem partem.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 18:3)
interior, quae ad latus tendit, exterior, quae ab eo recedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 18:5)
Interius os in uertice sinuatur, recipitque exterioris exiguum tuberculum, neruique ea continent;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 22:5)
idque ab exteriore parte gibbum, ad spinam resupinatum, a lateribus [id est ipsis coxis] sinus rotundos habet;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 23:3)
rectius in uiris, recuruatum magis in exteriora in feminis, ne partum prohibeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 23:5)
dein dura et medullossa et ab exteriore parte gibba, rursus inferioribus quoque capitibus intumescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 24:3)
Verum alterum os ab exteriore parte [id est supra] positum est, quod ipsum quoque sura nominatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 26:1)
Lammina aenea est, prima paulum resima, ab exteriore parte leuis;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION