라틴어 문장 검색

Et quidem duobus linis inicienda est, spissior quam alibi, quia et rumpi facilius motu uentris potest, et non aeque magnis inflammationibus pars ea exposita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 4:1)
et prius interiori membranae sutura inicienda est sic, ut sinistra manus in dexteriore ora, in sinisteriore dextra a principio uulneris orsa ab interiore parte in exteriorem acum mittat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 4:3)
Post haec eadem fila, eaedemque acus ad cutem transferendae, similique ratione ei quoque parti sutura inicienda, semper ab interiore parte acubus uenientibus, semper inter manus traiectis.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 5:5)
Dein glutinantia inicienda, quibus aut spongiam aut sucidam lanam ex aceto expressam accedere debere manifestius est, quam ut semper dicendum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 5:6)
Ipsi autem plagae iniciendae duae fibulae sunt, et insuper medicamentum, quo glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 5:4)
leuandum tantummodo malum et per alias curationes extrahendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 2:2)
Post haec et farina hordiacia cum resina inicienda, et is demittendus in solium aquae calidae, cui oleum quoque adiectum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 3:2)
Si uir robustus est maiusque id uitium est, extrahi testiculus non debet, sed in sua sede permanere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 5:4)
Tum super farina ex aqua frigida subacta inicienda est, utendumque eo uinculo, quod idoneum esse ani curationibus posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 1:3)
Tum fibulae oris sic iniciendae, ut simul eas quoque uenas conprehendant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 3:2)
Si maior, iniciendus a superiore ei parte uncus est eius rei causa factus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 13:2)
nam breuis extrahendi uim non habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 13:4)
Quocumque autem modo ceruix patefacta est, leniter extrahi quod asperum est debet, nulla propter festinationem ui admota.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 17:3)
Si quando autem is [maior] non uidetur nisi rupta ceruice extrahi posse, findendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 20:1)
uncus inicitur calculo sic, ut facile eum concussum quoque teneat, ne is retro reuoluatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION