라틴어 문장 검색

inde epulae dulces ignotaque gaudia vultu, qualis post longae Phineus ieiunia poenae, nil stridere domi volucres ut sensit abactas - necdum tota fides - hilaris mensasque torosque nec turbata feris tractavit pocula pinnis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권120)
Otia vestibulo pressisque Silentia pinnis muta sedent abiguntque truces a culmine ventos et ramos errare vetant et murmura demunt alitibus, non hic pelagi, licet omnia clament litora, non ullus caeli fragor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권38)
"in hunc odiis et regni viribus exis, hunc abigis tectis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권401)
iam lacrimis exempta dies, nec serus abegit vesper:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권16)
Nondum Iudaeum ab Aegypto examen Palaestina susceperat nec illic Christianae sectae origo consederat, cum regiones adfines eius Sodoma et Gomorra igneus imber exussit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 6:3)
non enim absumit quod exurit, sed dum erogat, reparat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 14:3)
Licet nunc sarmenticios et semaxios appelletis, quia ad stipitem dimidii axis revincti sarmentorum ambitu exurimur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 3:4)
Ibi ergo perlatus obsequentum manibus episcopus coepit orando periculum infirmus abigere, quod firma fortium manus multum laborando nequiuerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VII. 1:2)
Ex quo tempore factum est, ut ipsa terra, quae lauacrum uenerabile suscepit, ad abigendos ex obsessis corporibus daemones gratiae salutaris haberet effectum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI.13)
nec quererer quod sol graciles exureret artus, laederet et teneras pussula rupta manus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 35)
non illic colit arua deus, Bacchusue Ceresue, nulla nec exustas habitant animalia partes.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae49)
illius ex oculis, cum uult exurere diuos, accendit geminas lampadas acer Amor.
(티불루스, Elegiae, 3권, De Sulpici Incerti Auctoris Elegiae5)
Herculem in ea loca Geryone interempto boves mira specie abegisse memorant ac prope Tiberim fluvium, qua prae se armentum agens nando traiecerat, loco herbido, ut quiete et pabulo laeto reficeret boves, et ipsum fessum via procubuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 74:1)
sciscitantibus unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa turba esset prope in contionis modum, Sabino bello ait se militantem, quia propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 244:1)
proficiscentibus deinde indignatio oborta se ut consceleratos contaminatosque ab ludis, festis diebus, coetu quodam modo hominum deorumque abactos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 406:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION