라틴어 문장 검색

nimirum Hiero enim Syracusis auctus regia potestate, rebus bene gestis cum auream coronam votivam diis inmortalibus in quodam fano constituisset ponendam, manupretio locavit faciendam et aurum ad sacomam adpendit redemptori.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말29)
is enim scapos columnarum e lapidicinis cum deportare vellet Ephesi ad Dianae fanum, propter magnitudinem onerum et viarum campestrem mollitudinem non confisus carris, ne rotae devorarentur, sic est conatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장50)
neque hoc potuisset fieri, nisi primum propinquitas esset - non enim plus sunt ab lapidicinis ad fanum milia passuum octo - nec ullus est clivus sed perpetuus campus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장60)
Nostra vero memoria cum colossici Apollinis in fano basis esset a vetustate diffracta, [et] metuentes, ne caderet ea statua et frangeretur, locaverunt ex eisdem lapidicinis basim excidendam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장61)
cum autem cives Ephesiorum cogitarent fanum Dianae ex marmore facere decernerentque, a Paro, Proconnenso, Heraclea, Thaso uti marmor peteretur, propulsis ovibus Pixodarus in eodem loco pecus pascebat, ibique duo arietes inter se concurrentes alius alium praeterierunt et impetu facto unus cornibus percussit saxum, ex quo crusta candidissimo colore fuerat deiecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장73)
compita grata deo, compita grata cani.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권74)
pagos et compita c. per quadrivia - quae compita appellantur ab eo, quod multae viae in unam confluant - et villas, quae pagi ἀπο` τῶν πηγῶν appellantur, id est a fontibus, circa quos villae consueverant condi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3821)
idque carmen pervenerat ad antistitem fani Dianae Sabinusque, ut prima apta dies sacrificio visa est, bovem Romam actam deducit ad fanum Dianae et ante aram statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 460:2)
eundemque ferunt haec quae dixi sublata de fanis in forum protulisse et per praeconem vendidisse exactaque pecunia edixisse ut quod quisque a sacris haberet id ante diem certam in suum quicque fanum referret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 85:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION