라틴어 문장 검색

Erat autem venalicium cum titulis pictum, et ipse Trimalchio capillatus caduceum tenebat Minervaque ducente Romam intrabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 29:4)
Sub eodem titulo et lucerna bilychnis de camera pendebat, et duae tabulae in utroque poste defixae, quarum altera, si bene memini, hoc habebat inscriptum:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:4)
Statim allatae sunt amphorae vitreae diligenter gypsatae, quarum in cervicibus pittacia erant affixa cum hoc titulo:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:9)
Dum titulos perlegimus, complosit Trimalchio manus et Eheu inquit ergo diutius vivit | vinum quam homuncio.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:11)
Itaque proxime casam hoc titulo proscripsit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:23)
Inclinatis quoque rebus suis, cum timeret ne creditores ilium conturbare existimarent, hoc titulo auctionem proscripsit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:40)
ciconia etiam, grata peregrina hospita pietaticultrix gracilipes crotalistria, avis exul hiemis, titulus tepidi temporis, nequitiae nidum in caccabo fecit modo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:10)
hoc titulus fero incisus, hoc ad furta compositus Sinon firmabat et mens semper in damnum potens.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:7)
Nam si quis talis etiam tituli est appetens, Quo pacto divinabit quidnam omiserim, Ut illud ipsum cupiat famae tradere, Sua cuique cum sit animi cogitatio Colorque proprius?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta ad Particulonem.2)
Quantam sub titulis utilitatem reperies!
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.3)
Testes sunt multae multorum orationes et Ciceronis pro Murena pro Vareno, in quibus brevis et nuda quasi subscriptio quorundam criminum solis titulis indicatur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 7:2)
Neque enim esse congruens arbitror, quem augere honoribus cupias, huic pietatis titulis invidere, qui sunt omnibus honoribus pulchriores.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 8 2:2)
Unum illud praedicendum videtur, cogitare me has meas nugas ita inscribere 'hendecasyllabi', qui titulus sola metri lege constringitur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 8:3)
- primum ego officium scriptoris existimo, titulum suum legat atque identidem interroget se quid coeperit scribere, sciatque si materiae immoratur non esse longum, longissimum si aliquid accersit atque attrahit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 42:2)
Patere me videre titulum tuum, patere audire describi legi venire volumina Tranquilli mei.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION