라틴어 문장 검색

Medicamentum eius fortuitum est uno die febris, quae umorem noxium absumat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장105)
Sed tamen si febricula accessit, abstinentia, lectulo alvi ductione opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장108)
Si non est febricula, et gestatio utilis est et ambulatio et vinum austere et balneum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장110)
quae vel praecipue fatigare medicos solent, quoniam et febres movent nec unquam facile maturescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장142)
Dolor distentioque vehemens est, et maior quam pro magnitudinem tumoris, interdum etiam febricula.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장176)
idque fere fit aut post febres aut post dolores partis alicuius maximeque eos, qui ventrem infestarunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장182)
Crudum est autem, in quo magis quasi . . . venarum motus est, et gravitas et ardor et distentio et dolor et rubor et durities et, si maior abscessus est, horror aut etiam febricula permanet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장203)
In ceteris quoque partibus, si una plaga exigua est, si mediocris suppuratio fuit, si non alte penetravit, si febris non est, si valet corpus, aeque linamente supervacua sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장208)
Dolor autem et inflammatio ingens est, adeo ut acutam quoque febrem movere consuerint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장306)
Intus ruptum oculum febricula iuvat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장15)
At magnus cum febre vigiliaque dolor exigit, ut sanguis quoque mittatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장8)
si sine febre est, vini diluti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장31)
Sub ipsis vero auribus oriri parotides solent, modo in secunda valetudine ibi inflammatione orta, modo post longas febres illuc inpetu morbi converso.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 16장2)
si febricula fuit, ea vacare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 3장2)
Mala sunt vigilia, spiritus gravitas, sitis, cibi fastidium, febris, pus nigrum aut faeculentum et foedi odoris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 3장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION