라틴어 문장 검색

simul in ferocissimos, qui ante vallum more gentis cum carminibus et tripudiis persultabant, mittit delectos sagittariorum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 47장4)
sed mitigavit Seianus, non Galli amore verum ut cunctationes principis opperiretur, gnarus lentum in meditando, ubi prorupisset, tristibus dictis atrocia facta coniungere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장6)
Scipiones haec et Silani et Cassii isdem ferme aut paulum immutatis verbis adseveratione multa censebant, cum repente Togonius Gallus, dum ignobilitatem suam magnis nominibus inserit, per deridiculum auditur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 2장2)
igitur extructis monimentis, quibus opes suas testabatur nec cuiquam ante Arsacidarum tributa illis de gentibus parta, regreditur ingens gloria atque eo ferocior et subiectis intolerantior;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 10장8)
nec detrectavit pugnam Gotarzes deminutis hostibus ferox;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 14장4)
ad hoc reges ferocis, vagos populos, solum frugum egenum, taedium ex mora, pericula ex properantia, modicam victoribus laudem ac multum infamiae, si pellerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 20장4)
Traditus posthac Mithridates vectusque Romam per Iunium Cilonem, procuratorem Ponti, ferocius quam pro fortuna disseruisse apud Caesarem ferebatur, elataque vox eius in vulgum hisce verbis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 21장1)
is modicum Hiberiae regnum senecta patris detineri ferocius crebriusque iactabat quam ut cupidinem occultaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 44장5)
At praesidium Legerda quod ferox iuventus clauserat non sine certamine expugnatum est:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 25장1)
at Britannorum copiae passim per catervas et turmas exultabant, quanta non alias multitudo, et animo adeo feroci ut coniuges quoque testis victoriae secum traherent plaustrisque imponerent quae super extremum ambitum campi posuerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 34장4)
Novio Prisco per amicitiam Senecae et Glitio Gallo atque Annio Pollioni infamatis magis quam convictis data exilia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장8)
Priscum Artoria Flaccilla coniunx comitata est, Gallum Egnatia Maximilla, magnis primum et integris opibus, post ademptis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장9)
Treveri et Nervii circa adfectationem Germanicae originis ultro ambitiosi sunt, tamquam per hanc gloriam sanguinis a similitudine et inertia Gallorum separentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 28장 4:1)
excipit filius, non ut cetera, maximus natu, sed prout ferox bello et melior.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 32장 4:2)
Praeerat tunc Britanniae Vettius Bolanus, placidius quam feroci provincia dignum est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 8장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION