라틴어 문장 검색

Non alienum est etiam oriculario clystere acetum nitro mixtum per plagam in uesicam conpellere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 26:1)
Super imum uentrem eius inponenda lana sucida in aceto et rosa tincta.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 10:2)
Quo cutis inducta non fuerit, id linamentis erit contegendum, et super id spongia ex aceto deliganda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 33장 2:4)
supraque inponenda lana sucida oleo atque aceto madens.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 10:3)
Inter quae si sanguis fertur, spongia subinde in aceto tincta cohibendus est, occupandusque est obiectis linamentis et caput altius excitandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 9:4)
Eorumque aliquod oportet ex aceto mollitum per se super fissum fractumue os inponere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 10:3)
deinde super id aliquanto latius quam uulnus est eodem medicamento inlitum linteolum, et praeterea sucidam lanam aceto tinctam;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 10:4)
His factis, ea membrana acri aceto respergenda est, ut, siue aliquid sanguinis ex ea profluit, cohibeatur, siue intus concretus cruor remanet, discutiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 18:1)
Si plura fragmenta sunt, excipienda sunt ea ex ferula facto canaliculo eodemque intus incerato, ne fascea diducatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 3:5)
deinde eodem modo membrum deligandum, ferulaeque super adcommodandae sunt, quae fixae circumpositaeque ossa in sua sede contineant;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 10:1)
et in quam partem fractura inclinat, ab ea latior ualentiorque ferula inponenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 10:2)
Cum ad ferulas uentum est, extrinsecus esse earum longissimae debent, a lacerto breuiores, sub ala breuissimae.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 15:1)
ferulaeque uel omnino non inponendae contra eminentia cubiti, uel aliquanto breuiores sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 15:4)
nam ubi alterum integrum est, plus opis in eo quam in fasciis ferulisque est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 17:1)
Cetera eadem, quae supra scripsi, facienda sunt, praeterquam quod neque ferulis neque canalibus, inter quae uulnus sanescere non potest, sed pluribus tantummodo et latioribus fasceis opus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 26:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION