라틴어 문장 검색

quo exemplo Claudius tres litteras adiecit, quae usui imperi- tante eo, post oblitteratae, aspiciuntur etiam nunc in aere publico dis plebiscitis per fora ac templa fixo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 14장8)
ipsa crine fluxo thyrsum quatiens, iuxtaque Silius hedera vinctus, gerere cothurnos, iacere caput, strepente circum procaci choro.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장7)
et fixum est publico senatus consultum quo libertinus sestertii ter milies possessor antiquae parsimoniae laudibus cumulabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 53장6)
iamque fixerant domos, semina arvis intulerant utque patrium solum exercebant, cum Dubius Avitus, accepta a Paulino provincia, minitando vim Romanam nisi abscederent Frisii veteres in locos aut novam sedem a Caesare impetrarent, perpulit Verritum et Malorigem preces suscipere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 54장3)
hi tamen inter Germanos potius referuntur, quia et domos figunt et scuta gestant et pedum usu et pernicitate gaudent:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 2:3)
excepissemus certe mandata vocesque, quas penitus animo figeremus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 5:1)
quatiebatur his segne ingenium ut concupisceret magis quam ut speraret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장16)
nec defensioni locus, quamquam supplicis manus tenderet, humi plerumque stratus, lacera veste, pectus atque ora singultu quatiens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장6)
spernuntur centuriones tribunique, ac ne vox cuiusquam audiatur, quatiunt arma, rupturi imperium ni ducantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 19장8)
tum sorte ducti per quos redderentur bello rapta, quique aera legum vetustate delapsa noscerent figerentque, et fastos adulatione temporum foedatos exonerarent modumque publicis impensis facerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 40장6)
et ferebatur parvulo filio quosdam captivorum sagittis iaculisque puerilibus figendos obtulisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 61장2)
stabant conscientia flagitii maestae, fixis in terram oculis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장12)
atque inter hostilia spolia naualem coronam fastigio Palatinae domus iuxta ciuicam fixit, traiecti et quasi domiti Oceani insigne.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 17장 3:2)
item Hermogenem Tarsensem propter quasdam in historia figuras, libraris etiam, qui eam descripserant, cruci fixis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 1:3)
a[u]ctorem summarum pridie quam cruci figeret in cubiculum uocauit, assidere in toro iuxta coegit, securum hilaremque dimisit, partibus etiam de cena dignatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 11장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION