라틴어 문장 검색

ad figurandum Promethea satis tristis est.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.9)
Socratica post hunc secta micat, quae de naturae pondere migrans ad mores hominum limandos transtulit usum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium36)
sed scilicet tibi parui tuaeque examinationi has non recensendas (hoc enim parum est) sed defaecandas, ut aiunt, limandasque commisi, sciens te inmodicum esse fautorem non studiorum modo verum etiam studiosorum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Constantio suo salutem 3:1)
quis enim iuvenum nesciat seniorum-que te mihi magistrum fuisse proprium, cum videremur habere communem, et si quid heroicus arduum comicus lepidum, lyricus cantilenosum orator decla- matorium, 1 historicus verum satiricus figuratum, grammaticus regulare panegyrista plausibile, sophista serium epigrammatista 2 lascivum, commentator lucidum iurisconsultus obscurum multifariam condiderunt, id te omnifariam singulis, nisi cui ingenium sibique quis defuit, tradidisse?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 2:2)
illud autem ambo, quod maius est quodque me nuper in quendam dies bonos male ferentem parabolice seu figurate dictare iussistis quodque expeditum cras dirigetur, clam recensete;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 11:2)
ordinis res est, ut, dum in hac figuratae Babylonis fornace decoquimur, nos cum Ieremia spiritalem Ierusalem suspiriosis plangamus ululatibus et Assur fastu regio tonans sanctorum sancta proculcet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 4:4)
quod eo congruit ante narrari, ne vocabula figurata subditum carmen obscurent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:3)
potuisset ista semper efficacius humo atque gente cretus in Ligustide Proculus melodis insonare pulsibus limans faceta quaeque sic poemata, Venetam lacessat ut favore Mantuam Homericaeque par et ipse gloriae, rotas Maronis arte sectans compari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:17)
Iste igitur dei radius, ut retro semper praedicabatur, delapsus in virginem quandam et in utero eius caro figuratus nascitur homo deo mixtus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 13:2)
et locus quoque capitis seorsum fabrefactus ad mensuram capitis illius aptissime figuratus apparuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 3:8)
334M nisi ab sese, nec cum quiquam limares caput.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 121)
ego cum viro et ille cum muliere, nisi cum illo aut ille mecum, neuter stupri causa caput limaret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 188)
At vide sis, cum illac numquam limavi caput.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2101)
ut illi et tibi limem caput.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2108)
namque principiis, quae Graeci στοιχεῖα appellant, ut omnia, corpora sunt composita, id est e calore et umore, terreno et aere, et ita mixtionibus naturali temperatura figurantur omnium animalium in mundo generatim qualitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION