라틴어 문장 검색

Quicumque etiam dolorem ingentem circa tempora et frontem habebit, is alterutra ratione eum finiet, magisque si iuuenis erit, per sanguinis profusionem, si senior, per suppurationem.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 9:1)
Febris autem, quae subito sine ratione, sine bonis signis finita est, fere reuertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 9:2)
Si angina subito finita est, in pulmonem id malum transit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 27:4)
Dolor etiam pulmonis, si neque etiam per sputa neque per sanguinis detractionem neque per uictus rationem finitus est, uomicas aliquas intus excitat aut circa uicesimum diem aut circa tricesimum aut circa quadragesimum, nonnumquam etiam circa sexagensimum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 33:1)
Laterum dolores suppuratione facta, deinde intra quadragesimum diem purgata, finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 3:1)
Item morbus comitialis ante pubertatem ortus non aegre finitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 11:1)
Oris resolutio etiam aluo cita finitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 14:4)
Singultus sternumento finitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 15:4)
Nam et praecordiorum dolores, si sine inflammatione sunt, finit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 17:2)
Si capitis ac frontis dolores ex uento uel frigore aut aestu sunt, grauedine et sternumentis finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 18:2)
quaeque eorum uitia uel in senectute coeperunt, uel ad senectutem ab adulescentia pervenerunt, ut aliquando leniri possunt, sic numquam ex toto finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 28:2)
In coxae uero doloribus si uehemens torpor est, frigescitque crus et coxa, aluus nisi coacta non reddit, idque quod excernitur muccosum est, iamque aetas eius hominis XL annum excessit, is morbus erit longissimus minimeque annuus, neque finiri poterit nisi aut uere aut autumno.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 38:1)
Neque ignoro quosdam dicere omne auxilium necessarium esse increscentibus morbis, non cum iam per se finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 5:2)
Neque audiendi sunt qui numero finiunt, quotiens aliquis perfricandus sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 9:1)
Atque in iis quidem febribus, quae certum circuitum habent, duo balnei tempora sunt, alterum ante horrorem, alterum febre finita:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION