라틴어 문장 검색

distat enim quae sidera te excipiant modo primos incipientem edere vagitus et adhuc a matre rubentem.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII93)
iamne igitur laudas quod de sapientibus alter ridebat, quotiens de limine moverat unum protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X10)
Si quidem et Tiberinus amnem repressit, et relictis catulis lupa secuta vagitum uber admovit infantibus matremque egit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 11:1)
Flentem spolia circa se sponsi quidem, sed hostis, sororem viderat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 35:2)
in saxis ac speluncis permanat aquarum liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 11:10)
nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast, quae non audierit mixtos vagitibus aegris ploratus, mortis comites et funeris atri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:18)
hic armata manus, Curetas nomine Grai quos memorant, Phrygias inter si forte catervas ludunt in numerumque exultant sanguine laeti terrificas capitum quatientes numine cristas, Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum vagitum in Creta quondam occultasse feruntur, cum pueri circum puerum pernice chorea [armat et in numerum pernice chorea] armati in numerum pulsarent aeribus aera, ne Saturnus eum malis mandaret adeptus aeternumque daret matri sub pectore volnus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:15)
quid mortem congemis ac fles?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:4)
tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis navita, nudus humi iacet infans indigus omni vitali auxilio, cum primum in luminis oras nixibus ex alvo matris natura profudit, vagituque locum lugubri complet, ut aequumst cui tantum in vita restet transire malorum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:12)
nos flendo ducimus horas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 11:5)
Infantumque animae flentes in limine primo.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 2:2)
Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda, Te liquidi flevere lacus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 23:7)
Indigetes flevisse deos, urbisque laborem Testatos sudore Lares, delapsaque templis Dona suis, dirasque diem foedasse volucres Accipimus;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:20)
nunc flere potestas, Dum pendet fortuna ducum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:21)
Cui funera vulgi Flere vacet?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION