라틴어 문장 검색

quinetiam vasta femina et frequenter horrentibus plumis hirta:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 10:2)
quoniam gelidum ab imo fluctum revolvit in partem superiorem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 1:3)
Facilius enim vetus submovetur unda, cum quacunque parte fluctus urget, per adversam patet exitus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 3:2)
Oportebit autem nonnullis locis moles intercidi more Maeandri parvis sed angustis itineribus, quae quantalibet hiemis saevitia mare sine fluctu transmittant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 11:1)
3 Peripateticae sectae conditor Aristoteles in iis libris, quos de animalibus conscripsit, apium 4 examinum genera complura demonstrat, earumque alias 5 vastas sed glomerosas, easdemque nigras et hirsutas apes habent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 3장 1:2)
deinde si quid ablui non poterit, pinnis aquilae vel etiam cuius libet vastae alitis,quae rigorem habent, emundari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 7:4)
angustus is trames vastas inter paludes et quondam a L. Domitio aggeratus, cetera limosa, tenacia gravi caeno aut rivis incerta erant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장11)
sternuntur fluctibus, hauriuntur gurgitibus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장6)
mille naves sufficere visae properataeque, aliae breves, angusta puppi proraque et lato utero, quo facilius fluctus tolerarent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 6장3)
quorum pars onusta vulneribus terga, pars fluctibus et procellis fractos artus infensis rursum hostibus, adversis dis obiciant, nulla boni spe.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 15장3)
mox atro nubium globo effusa grando, simul variis undique procellis incerti fluctus prospectum adimere, regimen inpedire;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 23장4)
equi, iumenta, sarcinae, etiam arma praecipitantur quo levarentur alvei manantes per latera et fluctu superurgente.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 23장8)
Quanto violentior cetero mari Oceanus et truculentia caeli praestat Germania, tantum illa clades novitate et magnitudine excessit, hostilibus circum litoribus aut ita vasto et profundo ut credatur novissimum ac sine terris mare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 24장1)
eorum quoque meminisset, quae venti et fluctus, nulla ducis culpa, gravia tamen et saeva damna intulissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장7)
Dies quo reliquiae tumulo Augusti inferebantur modo per silentium vastus, modo ploratibus inquies;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 4장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION