라틴어 문장 검색

Male mi uxor sese fecisse censet, quom exclusit foras;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 2250)
nunc foris pultabo, adesse ut me sciat, neque virum ex hoc saltu damni salvom ut educam foras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 620)
alii me negant eum esse qui sum, atque excludunt foras * * * vel ille qui se petere argentum modo, qui servom se meum esse aiebat, quem ego modo emisi manu;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 7104)
sed conticiscam, nam eccum it vicinus foras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 128)
atque eccum it foras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 215)
uxor virum si clam domo egressa est foras, viro fit causa, exigitur matrimonio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 64)
heus, aliquis actutum huc foras exite illinc, pallium mi ecferte.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 2159)
qui autem auscultare nolet, exsurgat foras, ut sit ubi sedeat ille qui auscultare volt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 12)
pectus digitis pultat, cor credo evocaturust foras;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 279)
nam illic est Philocomasio custos meus conservos qui it foras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 2169)
dum ego in tegulis sum, illaec sese ex hospitio edit foras;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 386)
iam ego ad te exibo foras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 673)
quia Sceledrus dormit, hunc subcustodem suom foras ablegavit, dum ab se huc transiret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 298)
Hercle occasionem lepidam, ut mulierem excludam foras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 163)
Ancillula illiust, quae hinc egreditur foras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 188)

SEARCH

MENU NAVIGATION