라틴어 문장 검색

Pegasum indutum illum metu magis volaticum fuisse ac per hoc merito pinnatum proditum, dum in altum et adusque caelum sussilit ac resultat, formidans scilicet igniferae morsum Chimaerae.
(아풀레이우스, 변신, 8권 4:5)
"nee eum tamen quicquam, in re facili formidare debere, quippe cum vespera solus, fide tenebrarum contectus atque absconditus, introrepere et intra momentum temporis remeare posset."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:17)
nam et ultimam diei metam curriculum solis deflexerat, et vespernae me quieti traditum dulcis somnus oppresserat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 35:5)
Ad istum modum fusis precibus et adstructis miseris lamentationibus, rursus mihi marcentem animum in eodem illo cubili sopor circumfusus oppressit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:1)
deos parum, homines minus formidabat.
(ARCHIPOETA, IX48)
et iam non opprimitur iustus ab iniusto.
(ARCHIPOETA, IX120)
Cur interdum et cum loquimur, mortem non formidamus, cum autem non loquimur, etiam cupimus?
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 3:4)
Absentiam enim meam tantum longe Hipponienses vehementer nimisque formidant neque ullo modo mihi sic volunt credere ut et ego vobis.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 9:7)
Causa nunc agitur, quae ut pacate agatur et ut ecclesiam catholicam decet ad opprimendas linguas haereseos inpacatae, multum vos petimus ut oretis.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 12:6)
Postremo est hic frater et collega meus Samsucius, episcopus Turrensis ecclesiae, qui nullas tales didicit quales iste dicitur formidare;
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 6:3)
Iudicia quippe illis et publicas potestates et militares impetus tamquam executuros apostolicae sedis sententiam sive ipse sive rumores creberrimi comminantur, ut miseri homines Christiani catholici graviora formident a catholico episcopo, quam, cum essent haeretici.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 9:4)
a catholicorum imperatorum legibus formidabant.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 9:5)
Nam diffidentiae, inquit, et timori cum ingressione huiuscemodi minime convenit et maesti atque formidantes ab hac tam intrepida ac tam decora incedendi modulatione alieni sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 19:1)
significat enim supra laborem esse neque opprimi a labore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 13:2)
propterea, inquit Plutarchus, in certaminibus palmam signum esse placuit victoriae, quoniam ingenium ligni eiusmodi est, ut urgentibus opprimentibusque non cedat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VI 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION