라틴어 문장 검색

tu si nivalis per iuga Caucasi saevas petisses pulcher Amazonas, peltata pugnas desereret cohors sexu recepto;
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:13)
"formosus Mariam ducit Honorius."
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:18)
quisquis vel locuples pulchra vel coniuge notus, crimine pulsatur falso;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:108)
Hoc quoque, quod veniam leti valuere mereri, si positis pendas odiis, ignoscere pulchrum iam misero poenaeque genus vidisse precantem.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:26)
Quamquam, si veterum certamina rite recordor, tunc etiam, pulchra cum libertate vigerent et proprio late florerent milite patres, semper ab his famae petiere insignia bellis, quae diversa procul tuto trans aequora vires exercere dabant:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:32)
scilicet Argolicas Ephyreiadasque puellas coeperat et pulchras iam fastidire Lacaenas.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:247)
Pulchris stare diu Parcarum lege negatur.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In sepulchrum speciosae1)
hic formosa iacet:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In sepulchrum speciosae4)
sed nova si nigri videas miracula saxi, tunc pulchros superat cultus et quidquid Eois Indus litoribus Rubra scrutatur in alga.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete4)
nec laude virorum censeri contenta fuit, nisi matribus aeque vinceret et gemino certatim splendida sexu Flaccillam Mariamque daret pulchramque Serenam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae36)
Callaecia risit floribus et roseis formosus Duria ripis vellere purpureo passim mutavit ovile.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae38)
utraque luminibus timidum micat, utraque pulchro excitat ore faces.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae64)
miscetur decori virtus pulcherque severo armatur terrore pudor, galeaeque minaci flava cruentarum praetenditur umbra iubarum, et formidato clipeus Titana lacessit lumine, quem tota variarat Mulciber arte.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:39)
his ego nec Decios pulchros fortesve Metellos praetulerim, non, qui Poenum domuere ferocem, Scipiadas Gallisque genus fatale Camillos.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:70)
nonne vides, operum quod se pulcherrimus ipse mundus amore liget, nec vi conexa per aevum conspirent elementa sibi?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:158)

SEARCH

MENU NAVIGATION