라틴어 문장 검색

Hic Abraham, nostre fidei pater, exuit actus Patris, dum summo Patri parere libenti Contendens animo, nato pater esse recusat, In quo discordes Natura Fidesque duellum Exercent unamque trahunt in dissona mentem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:10)
Nam Natura docet genitorem parcere nato.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:11)
Econtra stat firma Fides que spernere natum Imperat, ut summo faueat Natura parenti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:12)
Ergo succumbit Fidei Natura dolensque Cedit uictrici, quod non uult uelle coacta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:15)
Cur forme species purgata serenat Adonim, Dauus abusiuam speciem gerit, Hector in armis Fulgurat, ingenii radio scintillat Vlixes;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:13)
Hos casus Natura uidet lapsusque cadentis Mundi, uirtutem uicio succumbere, fraudi Fedus, amiciciam liti pacemque furori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:3)
Corporis effigiem sibi deputat, exigit a te Quod superest Natura bonum munusque quod ipse Solus habes, animamque petit que sola superni Postulat artificis sensum limamque requirit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:10)
Tunc ille sigillum Sumpsit, ad ipsius forme uestigia formam Dans anime, uultum qualem deposcit ydea Imprimit exemplo, totas usurpat ymago Exemplaris opes, loquiturque figura sigillum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:10)
miratur in illo Artificis Natura manum, munusque beatum Laudat et in dono laudatur gracia dantis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 18:10)
Ergo sollerti studio Natura requirit Materie summam, de qua presigne figuret Hospicium, carnisque domum quam spiritus intret Celestis, radietque suo domus hospite digna.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:2)
Ex hiis materiam ductam Natura monetat In speciem, uultus humani corporis aptans Materie, cuius miratur turba decorem, Parque suum stupet in terris decor ipse decorum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:9)
Omnes diuicias forme diffundit in illo Nature prelarga manus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:10)
miratur in illo Se tantum potuisse potens Natura stupensque Vix opus esse suum credit quod fecerat ipsa.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:7)
Quod Natura creat, recreat noua gracia, formant Mores, informat uirtus, prudencia ditat, Preditat pietas, afflat decus, ornat honestas, Exornat racio, species presignit et omnis Virtutum cumulus eius concurrit in usum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:2)
In nos maturas euo bellique potentes, In numero plures, maiores uiribus, unum Expertem belli puerum, uirtute minorem Armauit Natura parens:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION