라틴어 문장 검색

Hujusmodi autem Loci memoriam insigniter juvant, eamque longe supra vires naturales exaltant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:7)
Ita ut sint veluti sex Formae Minores eorum quae juvant Memoriam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:29)
ut diligentia hominum in inquisitione et congerie Naturalis Historiae deinceps mutetur plane, et vertatur in contrarium ejus quod nunc in usu est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 288:2)
multo minus superstitiosas aut curiosas, quales naturalis magiae scriptores (homines levissimi, et in rebus tam seriis quales nunc agimus vix nominandi) ubique ostentant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 289:4)
Facienda enim est congeries sive historia naturalis particularis omnium monstrorum et partuum naturae prodigiosorum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:9)
nec minus, quae inveniuntur in scriptoribus magiae naturalis, aut etiam alchymiae, et hujusmodi hominibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:13)
Nihil autem repraesentat aut anticipat casum (cujus mos est ut tantum per longa saecula operetur), praeter inventionem formarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 311:2)
sed habet fibras certe, non fila distincta, omnino ad modum materiarum naturalium:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:14)
Licet enim hujusmodi res sint in immensum obrutae grandi mole mendaciorum et fabularum, tamen inspiciendum paulisper si forte subsit et lateat in aliquibus earum aliqua operatio naturalis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 317:2)
ut qui bene norit constitutionem aut schematismum hujusmodi corporis non longe abfuerit ab extrahenda in lucem forma naturae inquisitae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 324:6)
Videtur esse divisio solennis atque ex intima philosophia, quod corpora naturalia vel rotent, vel ferantur recta, vel stent sive quiescant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 335:2)
et postea potius per causam violentam dejecta et detrusa esse, quam naturali motu gravitatis cecidisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:15)
Interim in hoc et in multis aliis facile apparebit, quam inopes simus historiae naturalis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:18)
satis habens, si eum nomine motus violenti a naturali (quem vocant) distinguat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:3)
Putant enim homines se pulchre philosophari, si asserant flammam ex forma elementi necessitate quadam donari locum ampliorem occupandi quam idem corpus expleverat cum subiret formam pulveris, atque inde sequi motum istum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION