라틴어 문장 검색

tum uulnus deligare et cotidie resoluere, similiterque curare usque ad diem quintum, a sexto die etiam uapore aquae calidae per spongiam fouere, cetera [ex] eadem facere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 10:5)
Si uero sub prima curatione febris intenditur breuesque somni et idem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet neque alitur, et in ceruicibus glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit, tum demum ad manum scalprumque ueniendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 12:3)
Resoluitur autem aqua calida, eaque tum is locus cotidie fouendus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 3:3)
A tertio die fouendum id aqua calida est, tantoque magis, quanto propius esse sanitati debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 4:2)
tum ea leniter deliganda est, et a tertio die uapore, ut in naribus posui fouenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 6장 2:4)
nam linteolum duplex madens uino et oleo superiniciendum cum eadem simila et eadem turis fuligine est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 3:2)
deinde tertio die resolui debere, foueri per spongiam uapore aquae calidae, eademque quae primo fuerunt superdari:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 4:4)
ac si qua parte os eminet, triplex ea pannus obiciendus eodem uino et oleo madens.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 6:4)
Quotienscumque autem soluitur membrum, calida aqua fouendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 8:5)
postea leuius aqua calida fouere, quia primo digeri materiam opus est, tum euocari.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 11:2)
Quotiens solutae sunt, fractura manu continenda, cubitus aqua calida fouendus est et molli cerato perfricandus;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 15:3)
Omnibus autem his uulneribus inponendum primo linamentum est uino madens, cui rosae paulum admodum adiectum sit, cetera eadem.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 25:1)
uulnus calida aqua fouendum, frigusque omni ratione uitandum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 27:3)
Quae soluere, si accidit, maturius oportet, et fouere aqua per aestatem frigida, per hiemem egelida;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 30:3)
cicatrix inducta fouenda frigida aqua est, in qua myrtus, hedera, aliaeue similes uerbenae decoctae sint;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 31:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION