라틴어 문장 검색

ubi leuatus est dolor, in balineum ire, ibi multa aqua, prius calida, deinde frigida per caput perfundi:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 8:10)
caput radere, idque perfundere aqua calida uel marina uel certe salsa, sic ut ei sulpur quoque adiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 3장 3:2)
caput saepe aqua frigida perfundere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 4장 1:8)
Quo leuato, si in destillatione crassa facta pituita est, uel in grauedine nares magis patent, balneo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida fouendum os caputque;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 4:1)
ubi in balneum uentum est, multa calida aqua caput et os fouere usque ad sudorem;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 9:2)
Itaque plerique aqua calida multa ceruices subinde perfundunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 3:3)
Vtilissimum tamen est umido sale fouere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 4:1)
facies saepe aqua frigida fouenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 8:3)
Vbi exaestuat, aceto cum rosa extrinsecus subinde fouendus inponendusque puluis cum oleo et ea cataplasmata, quae simul et reprimunt et emolliunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 1:7)
Si ardor stomachum urget, aceto cum rosa subinde fouendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 4:2)
his perfundi frigida atque in eadem natare, canalibus eiusdem subicere et stomachum ipsum et magis etiam a scapulis id, quod contra stomachum est, consistere in frigidis medicatisque fontibus, quales Cutiliarum Sumbruinarumque sunt, salutare est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 7:4)
si uero tormina sunt, oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fouere, uel si uenter dolet, isdem egelidis, sic ut uenter ipse mediocriter calentibus iuuetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 3:2)
perfundi aqua calida post cibum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 3:6)
eadem * * uerbenae decoctae, ut inferiores partes foueantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 25장 2:7)
Ibi multa aqua calida fouere inguina, calida omnia adsumere, deinde uomere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION