라틴어 문장 검색

Nemo haec ita interpretetur, tamquam reducam liberalitatem et frenis artioribus reprimam ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 87:1)
Equus obsequens facile et parens huc illuc frenis leniter motis flectendus est.
(세네카, 행복론, Liber V 148:1)
et ut generosi ac nobiles equi melius facili freno reguntur, ita clementiam voluntaria innocentia impetu suo sequitur, et dignam putat civitas, quam servet sibi.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 139:2)
Deinde ratio ipsa, cui freni traduntur, tam diu potens est quam diu diducta est ab adfectibus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 41:1)
itaque sic inter utrumque regendus est, ut modo frenis utamur modo stimulis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 109:3)
Non est enim, quod existimes ullam esse sine labore virtutem, sed quae- dam virtutes stimulis, quaedam frenis egent.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 133:3)
fortem vocemus cuius horrentes comae maduere nardo, laude qui notas manus ad non virilem tympani movit sonum, mitra ferocem barbara frontem premens?
(세네카, Hercules Furens 7:8)
frena dolorem, coniugem ostende Herculis.
(세네카, Hercules Oetaeus 4:30)
nempe illa cervix spolia deposuit ferae crinemque mitra pressit et famulus stetit, hirtam Sabaea marcidus myrrha comam ubique caluit, sed levi caluit face.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:26)
Video Triviae currus agiles, non quos pleno lucida vultu pernox agitat, sed quos facie Iurida maesta, cum Thessalicis vexata minis caelum freno propiore legit.
(세네카, 메데아 12:21)
Te decet cingi comam floribus vernis, te caput Tyria cohibere mitra hederave mollem bacifera religare frontem.
(세네카, 오이디푸스 6:17)
sic te lucidi vultus ferant et nube rapta cornibus puris eas, sic te regentem frena nocturni aetheris detrahere numquam Thessali cantus queant nullusque de te gloriam pastor ferat, ades invocata, iam fave votis, dea:
(세네카, 파이드라 5:32)
intonsa iuvenis perpetuum coma, tigres pampinea cuspide territans ac mitra cohibens cornigerum caput, non vinces rigidas Hippolyti comas.
(세네카, 파이드라 11:8)
Herculeos nam iuvenis toros, Martis belligeri pectore latior, si dorso libeat cornipedis vehi, frenis Castorea mobilior manu Spartanum poteris flectere Cyllaron.
(세네카, 파이드라 11:33)
Vt profugus urbem liquit infesto gradu celerem citatis passibus cursum explicans, celso sonipedes ocius subigit iugo et ora frenis domita substrictis ligat.
(세네카, 파이드라 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION