라틴어 문장 검색

Aspice, quot locis terra vertatur, quot millia colonorum arent, fodiant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 26:7)
Tot arbusta non uno modo frugifera, tot herbae salutares, tot varietates ciborum per totum annum digestae, ut inerti quoque fortuita terrae alimenta praeberent ?
(세네카, 행복론, Liber IV 20:1)
quod si verum est, nostram utilitatem in beneficiis dandis sequimur, quemadmodum in arando serendoque ;
(세네카, 행복론, Liber IV 38:2)
Illam alteram possessionem adgnoscet, hanc nolet habere, si poterit, emittetque illam vocem, quam Romanus imperator emisit, cum illi ob virtutem et bene gestam rem publicam tantum agri decerneretur, quantum arando uno die circumire potuisset :
(세네카, 행복론, Liber VII 42:1)
Cogitato, in hac civitate, in qua turba per latissima itinera sine intermissione defluens eliditur, quotiens aliquid obstitit, quod cursum eius velut torrentis rapidi moraretur, in qua tribus eodem tempore theatris caveae postulantur, in qua consumitur, quidquid terris omnibus aratur, quanta solitudo ac vastitas futura sit, si nihil relinquitur, nisi quod iudex severus absolvent.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 33:1)
"At non est haec terra frugiferarum aut laetarum arborum ferax ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 54:1)
Arata quondam populis rura singulorum nunc ergastulorum sunt latiusque uilici quam reges imperant.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.31)
cinnami silvis Arabas beatos vidit et versos equites, sagittis' terga fallacis metuenda Parthi;
(세네카, 오이디푸스 2:18)
ego hoc solum, frugifera quo surgit Ceres, premo?
(세네카, Phoenissae 223:1)
qua lata terris spatia frugiferis iacent
(세네카, Phoenissae 614:1)
Primus locus (ne desse pietatem putes) aro dicatur:
(세네카, Thyestes 732:1)
at tu, seu mollis qua tendit Ionia, seu qua Lydia Pactoli tingit arata liquor, seu pedibus terras seu pontum remige carpes, ibis et accepti pars eris imperii:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 615)
terra prius falso partu deludet arantis, et citius nigros Sol agitabit equos, fluminaque ad caput incipient revocare liquores, aridus et sicco gurgite piscis erit, quam possim nostros alio transferre dolores:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1523)
illic assidue tauros spectabis arantis, et vitem docta ponere falce comas;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 196)
nec mihi mille iugis Campania pinguis aratur, nec bibit e gemma divite nostra sitis, nec tamen inviso pectus mihi carpitur auro, nec mixta aera paro clade, Corinthe, tua.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 53)

SEARCH

MENU NAVIGATION