라틴어 문장 검색

"clausa arbutei sub cortice libri membra tepent, suadetque leves cava fistula somnos, et pecori commune solum, sed fata nec illum concessere larem:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권201)
quercus erat tenerae iam longum oblita iuventae aggere camporum medio, quam plurimus ambit frondibus incurvis et crudo robore cortex.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권291)
coma tum mutatur, ut annos Dissimulet viridi cortice tincta nucis;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 824)
ad eam rem Pontius Cominus, impiger iuvenis, operam pollicitus incubans cortici secundo Tiberi ad urbem defertur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 496:2)
absumptis enim frugum alimentis carnisque omnis generis quadrupedum suetae insuetaeque, postremo coriis herbisque et radicibus et corticibus teneris strictisque foliis vixere, nec ante quam vires ad standum in muris ferendaque arma deerant expugnati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 385:1)
Loquere tu etiam, frustum pueri?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 2147)
stulti hau scimus, frusta ut simus, quom quid cupienter dari petimus nobis, quasi quid in rem sit possimus noscere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 313)
ovum in aceto si diutius positum fuerit, cortex eius mollescet et dissolvetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장74)
cum, sive amarae corticis seu medio cortice per genus facit soloecismum (quorum neutrum quidem reprehendo, cum sit utriusque Vergilius auctor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 183:1)
frusta Cicero in Philippicis frustis esculentis vinum redolentibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6323)
Planis transversis de, fg, hi distinguatur conus APQ in frusta & interea dum conus ABC, pressionem propagando, urget frustum conicum ulterius degf in superficie de, & hoc frustum urget frustum proximum fgih in superficie fg, & frustum illud urget frustum tertium, & sic deinceps in infinitum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 5:5)
amarae corticis alibi ait "raptus de subere cortex":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 631)
Frustum igitur degf inter Conum Ade & frustum fhig comprimitur utrinque, & propterea (per Corol. 6. Prop. XIX.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 5:7)
manifestum est (per motus Legem tertiam) quod frustum primum defg, reactione frusti secundi fghi, tantum urgebitur & premetur in superficie fg, quantum urget & premit frustum illud secundum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 5:6)
raptus de subere cortex bene 'raptus', id est raptim sublatus, quia recens suberis cortex in quamvis formam tota flectitur facilitate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7421)

SEARCH

MENU NAVIGATION