라틴어 문장 검색

frons torva, fratrum quae tamen speciem gerat gentisque tantae, vultus est illi Iovis, sed fulminantis:
(세네카, Hercules Furens 11:5)
sopor indomitos alliget artus nec torva prius pectora linquat, quam mens repetat pristina cursum.
(세네카, Hercules Furens 16:6)
namque ut reluxit paelicis captae decus et fulsit Iole qualis innubis dies purisve clarum noctibus sidus micat, stetit furenti similis ac torvum intuens Herculea coniunx;
(세네카, Hercules Oetaeus 4:3)
plures fulgor concitat aulae;
(세네카, Hercules Oetaeus 10:12)
Fulgore primo captus et fragili bono fallacis aulae quisquis attonitus stupet, subito latentis ecce Fortunae impetu modo praepotentem cernat eversam domum stirpem que Claudi, cuius imperio fuit subiectus orbis, paruit liber diu Oceanus et recepit invitus rates.
(세네카, 옥타비아 1:9)
tum torva Erinys sonuit et caecus Furor Horrorque et una quicquid aeternae creant celantque tenebrae:
(세네카, 오이디푸스 7:36)
vultus furore torvus atque oculi truces, gemitus et altum murmur, et gelidus fluit sudor per artus, spumat et volvit minas ac mersus alte magnus exundat dolor.
(세네카, 오이디푸스 12:2)
torvus, impatiens iugi adulter ille, ductor indomiti gregis - sed amabat aliquid, quis meas miserae deus aut quis iuvare Daedalus flammas queat?
(세네카, 파이드라 2:20)
fronte nunc torva petulans iuvencus virginum stravit sua terga ludo, perque fraternos nova regna fluctus ungula lentos imitante remos * pectore adverso domuit profundum, pro sua vector timidus rapina, arsit obscuri dea clara mundi nocte deserta nitidosque fratri tradidit currus aliter regendos:
(세네카, 파이드라 4:21)
torvus aversus ferox in iura Veneris redeat, huc vires tuas intende:
(세네카, 파이드라 5:31)
est genitor in te totus et torvae tamen pars «aliqua matris miscet ex aequo decus:
(세네카, 파이드라 9:25)
ut gratae capiti deficiunt comae et fulgor teneris qui radiat genis momento rapitur nullaque non dies formonsi spolium corporis abstulit.
(세네카, 파이드라 11:13)
lucebit Pario marmore clarius, quam grata est facies torva viriliter et pondus veteris triste supercili!
(세네카, 파이드라 11:27)
ut cepit animos seque praetemptans satis prolusit irae, praepeti cursu evolat, summam citato vix gradu tangens humum, et torva currus ante trepidantes stetit.
(세네카, 파이드라 15:27)
ubi torva rapidus ducat Ismenos vada,
(세네카, Phoenissae 118:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION