라틴어 문장 검색

inde indulgentia numinum illo in amne illisque silvis salem provenire, non ut alias apud gentis eluvie maris arescente unda, sed super ardentem arborum struem fusa ex contrariis inter se elementis, igne atque aquis, concretum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장2)
Druidaeque circum, preces diras sublatis ad caelum manibus fundentes, novitate aspectus perculere militem ut quasi haerentibus membris immobile corpus vulneribus praeberent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 30장3)
et victor Britannus Petilio Ceriali, legato legionis nonae, in subsidium adventanti obvius fudit legionem et quod peditum interfecit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장12)
quae mala primum in urbe nata, mox per Italiam fusa, iam in provincias manant.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 2:2)
alios fusa et aequalis et ex communibus ducta sensibus oratio magis delectat:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 5:3)
accessit recens auxilium, Varus Alfenus cum Batavis, fusa gladiatorum manu, quam navibus transvectam obpositae cohortes in ipso flumine trucidaverant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 43장6)
et abesse unicum Othoniani exercitus robur, primanos quartadecimanosque, quos tamen isdem illis campis fuderint straverintque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장11)
quod discordis dispersasque Vitellii legiones equestri procella, mox peditum vi per diem noctemque fudisset, id pulcherrimum et sui operis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장6)
plebs invectis equitibus fusa;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장7)
fortissimus quisque e Batavis, quantum peditum erat, funduntur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 33장12)
idque ipsum quod inconditam nuper Valentini manum contra spem suam fuderint, alimentum illis ducique temeritatis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 76장11)
et Nerviorum multitudinem, sponte commotam ut pro Romanis bellum capesseret, idem Canninefates fudere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 79장11)
idem amnem Iordanen alit funditque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장10)
in Britannia classe ui tempestatis prope absumpta et in Gallia ad Gergouiam legione fusa et in Germanorum finibus Titurio et Aurunculeio legatis per insidias caesis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 25장 2:4)
hinc urbe repetita in Macedoniam transgressus Pompeium, per quattuor paene menses maximis obsessum operibus, ad extremum Pharsalico proelio fudit et fugientem Alexandriam persecutus, ut occisum deprehendit, cum Ptolemaeo rege, a quo sibi quoque insidias tendi uidebat, bellum sane difficillimum gessit, neque loco neque tempore aequo, sed hieme anni et intra moenia copiosissimi ac sollertissimi hostis, inops ipse omnium rerum atque inparatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 35장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION