라틴어 문장 검색

Horum nominum interpretationem, prout cuique visum est, deflectit et ad rationem aliquam conatur perducere, cum Hesiodus puellis suis, quod voluit, nomen imposuerit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 27:4)
Amavimus aliquem et suspeximus et fundatum ab illo statum nostrum professi sumus, quamdiu nobis placebant ea, quae consecuti sumus ;
(세네카, 행복론, Liber III 13:2)
non tamen ideo illis beneficium debemus, quod perniciosa illorum consilia fortuna deflexit in melius.
(세네카, 행복론, Liber VI 35:3)
Illius demum magnitudo stabilis fundataque est, quem omnes tam supra se esse quam pro se sciunt, cuius curam excubare pro salute singulorum atque universorum cottidie experiuntur, quo procedente non, tamquam malum aliquod aut noxium animal e cubili prosilierit, diffugiunt, sed tamquam ad clarum ac beneficum sidus certatim advolant.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 17:4)
Sciebas animum eius liberalibus disciplinis, quibus non innutritus tantum sed innatus est, sic esse fundatum, ut supra omnis corporis dolores emineret.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 11:4)
Quemquam invenire hodie potes, cuius res tam bene positae sunt fundataeque, ut nihil illi procedent!
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 130:4)
En adsum hoc vobis probaturus, sub isto tot civitatium eversore munimenta incussu arietis labefieri et turrium altitudinem cuniculis ac latentibus fossis repente desidere et aequaturum editissimas arces aggerem crescere, at nulla machinamenta posse reperiri, quae bene fundatum animum agitent.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 30:1)
ipse te proicis " et alia quibus vix sanae et ab initio bene fundatae mentes restiterunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 113:6)
Hunc ita fundatum necesse est, velit nolit, sequatur hilaritas continua et laetitia alta atque ex alto veniens, ut qui suis gaudeat nec maiora domesticis cupiat.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 21:1)
una sed nostras potest fundare vires iuncta regali face thalamisque Megara:
(세네카, Hercules Furens 5:9)
nos quoque manebunt astra, si saevo prior ense occuparo quicquid infestum est mihi dignaque nostram subole fundaro domum.
(세네카, 옥타비아 8:17)
in recta quid deflectis errantem gradum?
(세네카, Phoenissae 5:1)
fit a nostra parte quod pium est, vos deinceps facite quod videtur, illud sane velut Atticas 1 leges ita aeri 2 credite incisum, nos sub ope Christi numquam admissuros amoris terminum, cuius studuimus fundare principium, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo salutem 4:3)
accensum quis bile fera famulisque tumentem leniet ardentique in se deflectet ab ira?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus27)
"belli deflecte tumultus et generis miseresce tui."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권99)

SEARCH

MENU NAVIGATION