라틴어 문장 검색

si hic illi, ut ne sit impune;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장3)
quem igitur cum omnium gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querela, quem iure, quem loco, quem tempore, quem impune non est ausus, hunc iniuria, iniquo loco, alieno tempore, periculo capitis non dubitavit occidere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장1)
de qua si iam nollem ita diluere crimen ut dilui, tamen impune Miloni palam clamare ac mentiri gloriose liceret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 1:2)
atque ille legem mihi de xii tabulis recitavit, quae permittit ut furem noctu liceat occidere et luce, si se telo defendat, et legem antiquam de legibus sacratis, quae iubeat inpune occidi eum qui tribunum pl.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 20장 2:1)
quodsi hanc causam tam idoneam, tam inlustrem, tam gravem non haberem, - si aut hoc a me Siculi non petissent aut mihi cum Siculis causa tantae necessitudinis non intercederet, et hoc quod facio me rei publicae causa facere profiterer, ut homo singulari cupiditate, audacia, scelere praeditus, cuius furta atque flagitia non in Sicilia solum, sed in Achaia, Asia, Cilicia, Pamphylia, Romae denique ante oculos omnium maxima turpissimaque nossemus, me agente in iudicium vocaretur, - quis tandem esset qui meum factum aut consilium posset reprehendere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 2장 3:1)
Magnum crimen, ingens pecunia, furtum impudens, iniuria non ferenda!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장2)
silebitur toto iudicio de maximis et notissimis illius furtis et iniuriis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 2:5)
sunt alia magis occulta furta, quae ille, ut istius, credo, animos atque impetus retardaret, benignissime cum quaestore suo communicavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장2)
an virum bonum dices, qui depositum nullo teste, cum lucrari inpune posset auri pondo decem, reddiderit, si idem in decem milibus non idem fecerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장 1:4)
quo modo fert apud eum Prometheus dolorem, quem excipit ob furtum Lemnium, Unde i/gnis cluet morta/libus clam Divi/sus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 23:3)
Qui scriptis jussit Tabulis compescere Caedes Furta & Adulteria, & perjurae crimina Fraudis;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 3:2)
neque enim impune quisquam quod non licuit, adspexit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:5)
Sed non impune.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 81:11)
hoc titulus fero incisus, hoc ad furta compositus Sinon firmabat et mens semper in damnum potens.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:7)
Sed non impune.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION